Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898
Index
- 104 — tatis omnino perfecta species; eius idcirco virtutem christianuni populum nunquam non expertiun fnisse saluberrimam. His praecipue ratio.nibus atque adhortatione multiplici sacratissimi Rosarii formuláin persequuti, augendae insuper eius maiestati per ampliorem cultum, Decessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, animum adiecimus. Etenim quemadmodum Xystus V fel. rec. antiquam recitandi Rosarii consuetudinem approbavit, et Gregorius XIII festum dedicavit eidem titulo diem, quem deinde Olemens "VIII inscripsit martyrologio, Clemens XI iussit ab universa Ecclesia retineri, Benedictus XIII Breviario romano inseruit, ita Nos in perenne testimonium propensae Xostrae voluntatis erga hoc pietatis genus, eaindem solemnitatem cum suo officio in universa Ecclesia celebrari mandavimus ritu duplici secundae classis; solidum Octobrem huic religioni sacrum esse voluimus; denique praecepimus ut in Litaniis Lauretanis adderetur invocatio : Regina sacratissimi Rosarii, quasi augurium victoriae ex praesenti dimicatione referendae, Illud reliquum erat ut moneremus, plurimum pretii atque utilitatis accedere Rosario Mariali ex privilegiorum ac iurium copia, quibus ornatur, in primisque ex thesauro, quo fruitur, indulgentiarum ainplissimo. Quo quidem beneficio ditescere quanti omnium intersit qui de sua sint salute solliciti, facili negotio intelligi potest. Agitur enim de remissione consequenda, sive ex toto sive ex parte, temporalis poenae, etiam amotá culpá, luendae aut in praesenti vita aut in altéra. Dives nimirum thesaurus, Christi, Deiparae ac Sanctorum meritis comparatus, cui iure Olemens VI Decessor Noster aptabat verba illa Sapientiae: Infinitus thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Bei '. Iám Romani Pontifices, suprema, qua divinitus pollent, usi potestate, Sodalibus Marianis a sacratissimo Rosario atque hoc pie recitantibus huiusmodi gratiarum fontes recluserunt uberrimos. Itaque Nos etiam, rati his beneficiis atque indulgentiis Marialem coronain pulchrius collucere, quasi gemmis distinctam nobilissimis, consilium, diu mente versatum, maturavimus edendae Constitutionis de iuribus, privilegiis, indulgentiis. quibus Sodalitates a sacratissimo Rosario perfruantur. Haec autem Nostra Constitutio testimonium amoris esto, erga augustissirnam Dei Matrem, et Christi íidelibus universis incitamenta simul et praemia pietatis exhibeat, ut hora vitae suprema possint ipsius ope relevari in eiusque gremio suavissime conquiescere. Haec ex animo Deum Optimum Maximum, per sacratissimi Rosarii Reginam, adprecati; caelestium bonorum auspiciuin et pignus vobis, Venerabiles Fratres, clero ac populo uniuscuiusque vestrum curae concredito, Apostolicam benedictionem peramanter impertirnus. Dátum Romae apud S Petrum die V Septembris MDCCOXCVIII, Pontificatus Nostri anno vicesimo primo. LEO PP. XIII. Coloczae, die 15-a Septembris, 1898. Nr. 4016. De humanis membris amputatis sepeliendis. J3eatissime Páter! Superiorissa Generális Sororum a Matre Bolorosa, quarum Domus mátrix Romae extat, devotissime exponit, in Hospitalibus Congregationis, quae in America Septemtrionali extant, singulis hebdomadibus evenire ut unius vei alterius aegroti brachium seu crus amputetur. Sorores adhuc bona íide eiusmodi membra recisa sive in terra profana sepelierunt, sive, suadente medico, igne combusserunt. Quum vero humilis Oratrix anxia haereat, num sorores in hac parte recte egerint, devotissime quaerit, utrum eiusmodi agendi ratio etiam in futuro prosequi possit vei non: sive agatur de aegrotis catholicis, sive 1 Rom. VII, 14.