Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 44 — possint multoque minus reduei ad determinatas regulás; de iisdem enim iudicium variari potest iuxta dispares locorum, temporum personarumque concurrentes circumstantias. Haec est ratio, cur dubiorum particularium resolutio, quae hao de re sünt proposita, plerumque remissa est prudenti Superiorum missionis arbitrio. 13. Ac primo quidem saepius regula postulata est de numero fidelium, qui esset satis, ut missa iterari posset. In Consist. Apostolicuin ministerium edita pro Anglia dicitur eiusmodi facultatem posse adhiberi, „cum eorum numerus qui diebus festivis tenentur sacris assistere talem exhibeat necessitatem, ut nisi alicui sacerdoti duas missas eodem die cele­brandi potestas conceclatur, Ecclesiae manclato plures non satisfacerent." Eiusmodi tamen generális norma dubium omne non aufert de numero iterationi necessario. Idem dici potest de quodam negativo responso S. Inquisitionis anno 1668. dato missionariis Capuccinis in Graecia. Hi quaesiverant: „Utrum missioiiarius sacerdos solus in loco degens cluas Missas diebus Dominicis et festivis pro 15 seu 20 personis, quae legitimae impeditae primae mis­sae adesse non valuerunt, celebrare possint?" et Suprema S. Inquisitio die 28. Ianuarii eiusdem anni decrevit: Non licere. Quod si numerus 20 fidelium haud satis existimatur ut missa iteretur, ulterius quaeri potest. quinam sit minimus numerus qui sufficiat. 14. Sed circa eiusmodi dubium, quemadmodum circa ea quae clistantiam respiciunt, S. Congregatio in more habuit resolvenda haec esse prudenti ordinariorum missionurn arbitrio, a quibus facultas dependet; ipsi enim in locis, in quibus degunt recte aestimare possunt circumstantias in singulis casibus concurrentes. Et sane usque ab anno 1688. Prae­fectus missionis Tunetis in Mauretania generatini postulabat, ut declararetur, qualis esse numerus fidelium deberet, qui Missa privarentur, ut missa iterari posset, et S. Congregatio Fidei propagandae die 16. Novembris respondit: Eelinquatur charitati et conscientiae P. Praefecti. Similiter episcopus S. Ludovici in Statibus Americae Foederatis anno 1828, expo­sito suo aliorumque episcoporuni timore propriam conscientiam gravandi ob formularum clausulas, quaesivit: Utrum quoties triginta aut quinquaginta fidelespericulo exponuntur rnis­sam de praecepto non audire, bis celebrare valeant." At iussu Leonis XII. litteris datis 13. Mártii rescriptum est: „Oninem te anxietatem animi deponere debere, et quin commovearis verborum rigore, Se (Sanctitatem Suam) conscientiae ac prudentiae tuae committere, ut iudices, quibus in casibus ratione habita adiunctorum dioecesis tuae, graves aclesse causae censendae sint, facultatem, de qua sermo est, sacerdotibus impertiendi. Ubi vero has causas graves secundum conscientiam prudentiamque tuam arbitratus fueris, Sanctitas Sua posse te absque ulla dubitatione ea facultate uti benigne declaravit." 15. Similis quoque responsio data est anno 1851 Vicario Limburgensi qui dubium super distantia sic proposuerat ; „In hac regione ex antiqua consuetudine binandi licentia aliquando conceditur ob necessitatem moralem, licet parochia vicinior non distet ultra spa­tium mediae leucae; quaeritur num recte?" S. Congregatio litteris diei 31. Julii respondit: „Praemisso, episcoporuni esse muneris pro viribus curare, ut hac uti facultate non sit opus ad succurrendum fidelium necessitatibus, praxis generális servanda in singulis casibus assi­gnari non potest. Quapropter in casibus ut supra particularibus, deficiente presbyterorum copia aliisque omnibus circumstantiis mature perpensis, prudenti iudicio Superioris defini­enduni, utrum eo in casu concurrant gravia rerum adiuncta, quae tradunt doctores necessi­tatis casum efficere (uti propositus videtur) in quo dispensationi a praecepto universali de non iterando sacrificio ab eodem presbytero eodemque die locus fiat et binandi facultati tri­buendae, qua parce omnino illum uti debere ex Apostoliéi ipsius Indulti verbis aprime per-

Next

/
Thumbnails
Contents