Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 45 — spicitur." Atque haec instructio iisdem verbis missa fűit episcopo Trevirensi anno 1853, cuius nomine varia dubia de missae iteratione proposita fuerant. Eescriptum enim ei fűit die 28. Septembris, quod eius quaesitis consideratis „censuit S. Congregatio dandam esse instructionem, quam .... Vicarius Limburgensis obtinuit sub die 81. Julii anno 1851." 16. Ceterum inter varia responsa, quae dimetiendam iudicio Superioris remittunt causarum gravitatem, nonnulla peculiarem mentionein merentur. Eiusmodi sunt illa, quae, dum sequuntur consuetam regulám remittendi Superioris iudicio causarum aestimationem, indicant simul aliquo modo genus seu necessitatis gradum, quem iteratio missae postulat, atque identidem aliquatenus temperant formidinem atque leniunt nimiam animi anxietatem, quam episcopis et missionariis illae clausulae creaverant, quibus haec facultas in Formulis coercetur. Unum ex eiusmodi responsis dátum est anno 1848 ad episcopum in Statibus Ame­ricae Foederatis; datis enim litteris die 9. Maii sic est reseriptum: „Venio ad postulatum tuum circa modum interpretandi necessitatem, quae requiritur ad licitum usum facultatis bis in die missam celebrandi .... Noverit ergo Amplitúdó Tua, necessitatem huiusmodi, de qua sermo est, veram quidem, sed moralem intelligi, non autem absolutam, de qua pro­inde diiudicare in singulis casibus pendet a prudenti iudicio, inspectis circumstantiis. Caveas ergo oportet hac in re ab anxietate nimia in diiudicando, ne frustra concessa aut pene in nullo casu ad actum reducenda facultas praedicta videatur." Notatu dignior est declaratio, quae missa est anno 1828 ad quemdam Praefectum Apostolicum in Antillis Ame­ricae. Cum enim ille haud fideret posse se tranquille uti facultate, de qua agitur, ob graves conditiones, quibus constringitur, imploraverat „ampliorem facultatem a Sede Apostolica copiam faciendi presbyteris ut diebus dominicis et festis de praecepto missam bis celebrare possint, cum id postulet necessitas aut spirituális fidelium utilitas. Facta huius rei relatione S. Pontifici die 13 Április hoc modo responsum est: „Talis existimatio est virtutis et prudentiae tuae, ut SSmus D. N. iusserit omnem deponere te debere anxietatem animi. et si existimaveris necessarium esse vei fidelibus vehementer utile, ut sacerdotes bis missam eodem festő die celebrent, verborum, quibus Reseriptum contineri videtur, rigore connno­veri te non debere. Prudentiae itaque et conscientiae A. T. committit de necessitate ista et causarum gravitate iudicare atque in iis rerum adiunctis facultatem per memoratum Reseri­ptum copiam faciendi sacerdotibus, ut missam bis celebrent, te habere, Sanctitas Sua beni­gne declaravit." 17. Eadem regula committendi arbitrio vei charitati Superiorum missionum appli­cationem generalium principiorum practicis casibus servata quoque est, quando in ipsis, prout exponebantur, non appareret ea causarum vis et gravitas (saltem si haec causae con­siderarentur in se et in abstracto), quam huius facultatis clausulae exigunt; quod quidem confirmat in causis considerandis quae usum facultatis suadeant, magnam habendam ratio­nem esse omnium conditionum statusque fidelium. Hujus rei argumento est responsio a S. 0. data anno 1688 Vice-Praefecto Missionis Tripolitanae. Hic ob clausulas incertus quae­sierat, „cuinam numero servorum aut liberorum posset praecise celebrare missam secun­dam, cum interdum daretur casus, ut in balneo extra Tripolim praesentes sacrificio non essent plures quam 10 aut 15 servi .... et an in presbvterorum carentia pro illis solis posset celebrari secunda missa diebus festis." Iamvero quin obstaret resolutio eodem anno data a S. Congregatione Inquisitionis pro simili casu, ut notatum est superius §. 18, S. Con­gregatio Fidei Propagandae praeposita die 5. Octobris respondit: „Relinquatur charitati et conscientiae P. Vice-Praefecti." Neque mirum esse debet, si haec S. Congregatio benigniori

Next

/
Thumbnails
Contents