Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

= 47 — a ütem eius impotentia tenetur populus, et denique, si neque populus ob suam paupertatem cogi possit, Ordinarius supplere teneretur. 10. Hactenus de casibus, in quibus prohibita est missae iteratio. Ad casus quod attinet, in quibus ad iterandam raissam necessitas concurrit, hi sunt expositi in Const. Becla­rasti Nobis. Hac in Constitutione consideratur in primis, iuxta unanimem Theologorum con­sensum perraitti iterationem missae saeerdoti, „qui duas parochias obtineat vei duos popu­los adeo seiunctos ut altér ipsorum parocho celebranti per dies festos adesse nullo modo possit ob locorum maximam distantiam." Atque hic est primus et communior casus. altér qui ibidem recensetur est „quando una tantum sit ecclesia in qua missa celebretur et ad quam insimul universus populus convenire non potest." 11. In his casibus iterari missa potest etiam ab iis qui facultate non sunt donati per formnlas, quae concedi solent perS. Congregationem fidei propagandae praepositam, quum id concedat ipsum commune ius, semper tamen dependenter ab Ordinario, ad quem pertinet tum de vera necessitate tum de possibilitate canonica remedia applicandi ferre sententiam (§.9.) Eevera eiusmodi mediis iudicatis Benedictus XIV. subiungit: ,.Quae hucusque dicta sunt, canonicis etiam generálibus sanctionibus innituntur.Quin imo concors est Theologorum opinio, quemadmodum et ipse Benedictus XIV. animadvertit, in casu unius parochi cum duabus paroeciis „parochum nedűm posse, sed pláne teneri bis eodem die missam cele­brare." 2)Ex quibus facile consequitur, articulum Formularum, cum sit facultativus, protendi ad alios quoque casus necessitatis in communi iure non consideratis: secus enim inutilis lile articulus evaderet, saltem pro iis locis, in quibus paroeciae sunt canonice erectae, ipso iure communi pro his paroeciis disponente. Quod consonat cum eo quod docet Benedictus XIV. in opere de Sacros. Missae Sacrificio, 3) in quo postquani asseruisset, „casum qui revera contingit, eum esse, cum paroclms duas habét parochias" et cum his verbis prosequitur: „Neque tamen quidquam praeiudicatum volumus ele aliis casibus, qui accidunt in ínissioni­bus, quibus consultum est concedeudo missiouariis facultatem plures celebrandi missas eodem die; itemque de aliis casibus, in quibus vei Ob locorum distantiam vei ob paucitatem sacerdotum aut haereticorum aut iníidelium persecutionem. ne fideles missa careant, opus est a sacerdotibus plures missas celebrari." Et de huiusinodi quidem causis quae locum in missionibus habent, pro qui­bus missionum Superioribus datur facultas, loquebatur anno 1832. S. Congregatio de Propaganda Fide, cum ad quemdam missionarium Philippopolitanum, qui non iterabat missas, quamvis variis christianitatibus praesideret, opportununi praebuit monitum. Iniuncta scilicet íIli missae iteratione etiam ex mandato generális Congregationis adiunge­batur: „Si autem quaeras, cur facultati iterandi missam in formula Indulti adiieiantur illae rigoris clausulae, invenies in ipsa formula responsum: sed cum generalibus terminis conti­neantur, comprehendere quoque alios casus, de quibus agitur, quemadmodum esset neces­sitas administrandi infirmis Viaticum in utraque paroecia. et in huiusmodi aliis casibus locum habere debere praeseriptas cautelas." 12. Atque in huiusmodi scilicet casibus minus frequentibus in usu eius facultatis identidern quaerere visi sunt episcopi et missionarii, de causarum praesertim sufficientia dubitantes, quae requirerentur iuxta clausulas facultati adiectas. At vero tot tarnque varii sunt casus, qui de hac matéria in missionibus possunt contingere, ut praevidere facile haud Bened. XIV. 1. c. Votum Card. Zelada Thesaur. resolut. tom. 37. in Berthusen. 26. Aug. 1768. — 2) De Svn. dioec-es. lib. YI. cap. 8. n. 2. — 3) Lib. II. cap. 5. n. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents