Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

tate sibi polliceri queant, nihil eos gratiae daturos, nihil odio. sed omni humano affectu posthabito. Dei dumtaxat glóriám speetaturos et fidelis populi utilitatem. 39. De vari is opinionibus atque sententiis (iuxta Benedicti XIV praeceptum) animo a praeiudiciis omnibus vaeuo. iudicandum sibi esse censores sciant. Itaque nationis, familiae, scholae, instituti affectum excutiant, studia partium seponant. Ecclesiae sanctae dogmata, et communem Catholieorum doctrinam, quae Oonciliorum generalium decretis, Eomanorum Pontificum Constitutionibus, atque Doctorum consensu continentur, unice prae oculis habeant. 40. Absoluto exarnine, si nihil publicationi libri obstare videbitur, Ordinarius, in scriptis et omnino gratis, illius publicandi licentiam. in principio vei in íine operis impri­mendam, auctori concedat. CAPCT III. De libris praeviae censurae subiicimdis. 41. Omnes fídeles tenentur praeviae censurae ecclesiasticae eos saltem subiicere libros, qui divinas Scripturas, Sacram Theologiam, Históriám ecclesiasticam, Ius Canoni­cum, Theologiam naturalem. Ethicen, aliasve huiusmodi religiosas aut morales disciplinas respiciunt. ac generaliter scripta omnia. in quibus religionis et morum honestatis specialiter intersit. 42. Viri e clero seculari ne libros quidem, qui de artibus scientiisque mere natura­libus tractant, inconsultis snis Ordinariis publicent. ut obsequentis animi erga illos exem­plum praebeant. Iidem prohibentur quominus, absque praevia Ordinariorum venia. diaria vei fólia periodica moderanda suscipiant. CAPUT IV. De Typographis et Editoribas librorum. 43. Nullus liber censurae ecclesiasticae subiectus excudatur, nisi in principio nomen et cognomen tum auctoris, tum editoris praeferat, locum insuper et annum impressionis atque editionis. Quod si aliquo in casu, iustas ob causas, nomen auctoris tacendum videatur, id permittendi penes Ordinarium potestas sit. 44. Noverint Typographi et Editores librorum novas eiusdem operis approbati edi­tiones, novam approbationem exigere, hanc insuper textui originali tributam, eius in aliucl idioma versioni non suffragari. 45. Libri ab Apostolica Secle damnati, ubique gentium prohibiti censeantur. et in quodcumque vertantur idioma. 46. Quicumque librorum venditores, praecipue qui catholico nomine gloriantur, libros de obscenis ex professo tractantes neque vendant, neque commodent, neque retineant: cete­ros prohibitos venales non habeant, nisi a Sacra Indicis Congregatione veniam per Ordina­rium impetraverint, nec cuiquam vendant nisi prudenter existimare possint, ab emptore legitime peti. CAPUT V. Be poenis in Decretorum Generalium transgressores statutis. 47. Omnes et singuli scienter legentes, sine auctoritate Sedis Apostolicae, libros apo­stataruni et haereticorum haeresim propugnantes, nec non libros cuiusvis auctoris per Apo­stolicas Literas nominatim prohibitos, eosdemque libros retinentes, imprimentes et quomo­dolibet defendentes, excommunicationem ipso facto incurrunt, Romano Pontifici speciali modo reservatam.

Next

/
Thumbnails
Contents