Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 28 — 48. Qui sine Ordinarii approbatione Saorarum Scripturarum libros, vei earundem adnotationes vei commentarios imprimunt, aut imprimi faciunt, incidunt ipso facto in excom­municationem nemini reservatam. 49. Qui vero cetera transgressi fuerint, quae liis decretis Generalibus praeeipiuntur, pro diversa reatus gravitate serio ab Episeopo moneantur; et, si opportunurn videbitur, cano­nicis etiam poenis coereeantur. Praesentes vero litteras et quaecümque in ipsis habentur nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis sive intentionis Nostrae vitio aliove quovis defectu notari vei impugnari posse; sed semper validas et in suo robore fore et esse, atque ab omnibus cuius­vis gradus et praeeminentiae inviolabiliter in iudicio et extra observari debere, decernimus: irritum quoque et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate -vei praetextu, sci­enter vei ignoranter contigerit attentari declarantes, contrariis non obstantibus quibus­cumque. Volumus autem ut harum litterarum exemplis, etiam impressis, manu tamen Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem liabea­tur ficles quae Nostrae voluntatis significationi his praesentibus ostensis haberetur. Nulli ergo hominum liceat lianc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, limi­tationis, clerogationis, voluntatis infringere, vei ei ausu temerario contraire. — Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apo­stolorum eius se no vérit incursurum. Dátum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octin­gentesimo nonagesimo sexto, VIII. Kai. Februarias, Pontiíicatus Nostri decimo nono. — A. Oard. MAOOHI, A. PANIOI Subdatarius, Visa De Curia I. DE AQUILA e Vicecomi­tibus. Loco f Plumbi, Reg. in Secret, Brevium. I. CUGNONIUS. Budapestini, die 13-a Februarii, 1897. Georgius Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents