Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
— 119 — tamquam fraterni aut militaris contubernii, unde validissima quaedam acies conflatur, ad hostium impetus repellendos, sive intrinseeus illis sive extrinsecus urgeamur, rite instructa atque ordinata. Quamobrem merito pii huius iustituti sodales usurpare sibi possunt verba illa S. Cypriani: Publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno, sed pro toto populo oramus, quia totus populus unurn sumus 1. — Ceterum eiusmodi precationis vim atque efficaciam annales Ecclesiae testantur, quum memorant et fraetas navali proelio ad Echinadas insulas Turcarum copias,et relatas de iisdem superiore saeculo ad Temesváriam in Pannónia et ad Corcyram insulam victorias nobilissimas. Prioris rei gestae memóriám perennem exstare voluit Grregorius XIII, die festő instituto Mariae victricis honori; quem diem postea Clemens XI Decessor Noster titulo Eosarii consecravit, et quotannis celebrandum in universa Eeelesia decrevit. Ex eo autem quod precans haec militia sit „sub divinae Matris vexillo conscripta", nova eidern virtus novus honor accedit. Huc maximé spectat repetita crebro, in Eosarii ritu, post orationem dominicam angelica salutatio. Tantum vero abest ut hoc dignitati Numinis quodammodo adversetur, quasi suadere videatur maiorem nobis in Mariae patrocinio fiduciam esse collocandam quam in divina potentia, ut potius nihil Ipsurn facilius permoveat propitiumque nobis efticiat. Catholica enim fide docemur, non ipsum modo Deum esse precibus exorandum, sed beatos quoque caelites 2, licet ratione dissimili, quod a Deo, tamquam a bonorum omnium fonté, ab his, tamquam ab intercessoribus, petendum sit. Oratio. inquit S. Thomas, porrigitur alicui dupliciter, uno modo quasi per ipsum implenda, alio modo, sicut per ipsum impetranda. Primo quidem modo soli I)eo orationem porrigimus, quia omnes orationes nostrae ordinari debent ad gratiam et ad glóriám consequendam, quae solus Deus dat, secundum illud Psahni LXXXIII, 12; „gratiam et glóriám dabit Dominus". Sed seeundo modo orationem porrigimus sanctis Angelis et hominibus, non ut per eos Deus nostras petitiones cognoscat, sed ut eorum precibus et meritis orationes nostrae sortiantur effectum. Et ideo dicitur Apoc. VIII, 4, quod ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de mami Angeli coram Deo 3. Iam quis omnium, quotquot beatorum incolunt sedes, audeat cum augusta Dei Matre in certamen demerendae gratiae venire? Equis in Verbo aeterno clarius intuetur, quibus angustiis premamur, quibus rebus indigeamus ? Cui maius arbitrium permissum est permovendi Numinis ? Quis maternae pietatis sensibus aequari cum ipsa queat? Id scilicet causae est cur beatos quidem caelites non eadem ratione precemur ac Deum, nam a sanda Trinitate petimus ut nostri misereatur, ab aliis autem sanctis quibuscumque petimus ut orent pro nobis 1; implorandae vero Virginis ritus aliquid habeat cum Dei cultu commune, adeo ut Eeelesia his vocibus ipsam compellet, quibus exoratur Deus: Peccatorum miserere. Rem igitur optimam praestant sodales a sacro Rosario, tot salutationes et Mariales preces quasi serta rosarum contexentes. Tantam enim Mariae est magnitúdó, tanta, qua apud Deum pollet, gratia, ut qui opis egens non ad illám eonfugiat, is optet nullo alarum remigio volare. Alia etiam Sodalitatis, de qua loquimur, laus est, nec praetereunda silentio. Quoties enim Marialis recitatione Rosarii salutis nostrae mysteria commentamur, toties ofíicia sanetissima, caelesti quondam Angelorum militiae commissa, similitudine quadam aemulamur. Ea ipsi, suo quaeque tempore mysteria revelarunt, eorum fuere pars magna, iisdem adfuere seduli, vultu modo ad gaudium composito, modo ad dolorem, modo ad triumphalis gloriae exultationem. Grabriel ad Virginem mittitur nuntiatum Verbi aeterni Incarnationem. Betle1 De orat. dorain. — 2 Conc, Trid. sess. XXV. — 3 S. th. 2-a 2-ae, q. LXXXIII. a. IV. — II). 30*