Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
— 120 — mico in antro, Salvatoris in lucem editi glóriám Angeli cantibus prosequuntur. Angelus Iosepho auctor est fugae arripiendae, seque in Aegyptum recipiendi cum puero. Iesum in in horto prae moerore sanguine exsudantem Angelus pio alloquio solatur. Eurndem, devicta morte, sepulchro excitatum. Angeli mulieribus inclicant. Evectum ad caelum Angeli referunt atque inde reversurum praedicant angelicis comitatum catervis, quibus electorum animas admisceat secumque rapiat ad aetherios choros, super quos exaltata est sancta Bei Genitrix. Piissima igitur Rosarii prece inter sodales utentibus ea maximé convenire possunt, quibus Paulus Apostolus novos Christi asseclas alloquebatur: Aceessistis ad Sión wontem, et civitatem Bei viventis, Ierusatem caelestem, el multorum millium Angelomm freqnentiam l. Quid autem divinius quidve suavius, quam contemplari cum Angelis cum iisque precari? Quanta niti spe liceat atque ficlueia, fruituros olim in caelo beatissima Angelorum societate eos, qui in terris eorum ministerio sese quodammodo addiderunt ? His de causis Romani Pontifices eximiis usque praeconiis Marianam huiusmodi Sodalitatem extulerunt, in quibus eam Innocentius VIII devotissimam Confraternitatem 2 appellat; Pius V. affirmat, eiusdem virtute haec consequuta: Coeperunt Clu isti fideles in alios viros repente mutari, haeresum tenebrae remitti et lux catholicae fidei aperiri 3; Sixtus V, attendens quam fuerit haec institutio religioni frugifera, eiusdem se studiosissimum profitetur; alii denique multi, aut praecipuis eam indulgentiis, iisque uberrimis auxere, aut in peculiarem sui tutelam, dato nomine variisque editis benevolentiae testimoniis, receperunt. Eiusmodi Decessorum Nostrorum exemplis permoti, Nos etiam, Venerabiles Fratres, veliementer hortamur vos atque obsecramus, quod saepe iam fecimus, ut sacrae huius militiae singularem curam adhibeatis, atque ita quidem, ut, vobis adnitentibus, novae in dies evocentur undique copiae atque scribantur. Vestra opera et eorum, qui e clero subdito vobis curam gerunt animarum, noscant ceteri e populo, atque ex veritate aestiment, quantum in ea Sodalitate virtutis sit, quantum utilitatis ad aeternam hominum salutem. Hoc autem contentione poscimus eo maiore, quod proximo hoc ternpore iterum viguit pulcherrima in sanctissimam Matrem pietatis manifestatio per Rosarium, quod perpetuum appellant. Huic Nos instituto libenti animo benediximus; eius ut incrementis sedulo vos naviterque studeatis, magnopere optamus. Spem enim optimam concipimus, laudes precesque fore validissimas, quae, ex ingenti multitudinis ore ac pectore expressae, nunquam conticescant; et per varias terrarum orbis regiones dies noctesque alternando, conspirantium vocum concentum cum rerum divinarum meditatioue coniungant. Quam quidem laudationum supplicationumque perennitatem, multis abhinc saeculis, divinae illae significarunt voces, quibus Oziae cantu compellabatur Iudith : Benedieta es tu fdia a Bomino Beo excelso prae omnibus mulieribus super terram 7 . . . quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non reeedat laus tua de ore hominum. Iisque vocibus universus populus Israel aeclamabat: Fiat, fiat 4, Interea, caelestium beneíiciorum auspicem, paternaeque Nostrae benevolentiae testem vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque universo, vestrae fidei vigilantiaeque commiso, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum die XII. Septembris MDCCOXOVII, Pontificatus Nostri anno vicesimo. LEO PP. XIII. Budapestini, die 20-á Septembris, anno 1897. Georgius Archiepiscopus. 1 Heb. XII, 22. — 2 Splendor páternae gloriae, die 26 Februarii 1491. — 3 Consueverimt RR. PP. : die 17 Septembris 1569. — 4 Iud. XIII. 23 et seqq.