Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 98 — Nobis, praesentemque celebritatem omnino addecet, illustriorem quamdam paginam excitare ex amplo diplomáié, quo Clemens XIII Mariae Theresiae, reginae Hungáriáé, eique in eodem regno successuris appellationem Begis Apostolid, privilegio vei consuetudine inductam, pro potestate confirmavit. Hoc igitur Pontifícis praeconio, ut iam patres atque avi, nepotes ipsi fruantur: „ . . . Florentissimum Hungáriáé regnum, ad christianae ditionis et gloriae termi­„nos proferendos, vei propter bellicosissimae gentis fortitudinem omnium aptissimum, vei „propter locorum naturam opportunissimum adhuc quidem semper habitum est et fűit. Ne­„que vero quisquam ignorat quam multa et quam egregia facinora pro tuenda propagan­„daque Iesu Christi religione gessit nobilissima Hungarorum gens; quam saepe manus con­„seruit cum teterrimis hostibus, iisdemque ad communem christianae reipublicae perniciem „erumpentibus suo veluti corpore aclitum interclusit, maximasque de illis victorias reporta­„vit. Celebrantur ea quidem fama, clarissirnisque prodita sunt monumentis iitterarum. At „silentio nullo modo praeterire possumus Stephanum illum sanctissimum fortissimumque „Hungáriáé principem, cuius memóriám caelestibus honoribus consecratam atque in San­„ctorum numero collocatam rite veneramur. Eius autem virtutis, sanctitatis, fortitudinis „vestigia extant istis in locis ad laudem Hungarici nominis sempiternam. Neque eius pul­„cherrima exempla virtutum reliqui in regno successores non sunt perpetuis temporibus „imitati. Quamobrem nemini rnirum videri debet, si romani Pontifícis Hungaricam nationem „eiusdemque principes et reges, ob maxima et egregia illorum erga catholicam fidem et „romanam Sedem merita, amplissimis semper laudibus ac privilegiis condecoraverint. Quale „est illud in primis sane honorificum, quod ante reges, quando prodeunt in publicum, „tamquam splenclidissimum Apostolatus insigne, Orux praeferatur, idque ut ostendatur Hun­„garicam nationem atque eius reges gloriari unice in Cruce D. N. Iesu Christi; atque in eo „signo pro catholica fide et dimicare semper et vincere consuevisse 1." Iamvero, quamquam tarn praeclaris hominum ac rerum recordationibus sollemnia commendari vestra magnisque laetitiae significationibus exornari perpulcrum est, res tamen ipsa suadet ut aliquid spectetur amplius, quod fluxum non sit idemque communi bono solida afferat incrementa. Caput est, ut se respiciat Hungaria: et conscientia nobilitatis religio­sissimorum patrum impulsa, nec ignara temporum, ad proposita digna nitatur. Vos nimi­rum, cuiuscumque ordinis estis, appellat cohortatio Apostoli: State in fide, viriliter agite et confortamini 2: eique concinat sane oportet una mens omnium et vox: Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem 3; Non inferamus crimen gloriae nostrae 4. — Saeculi cur­sum universe contuentibus dolendum certe, Venerabiles Fratres, homines passim esse, eosque in sinu Ecclesiae nutritos, qui religionem catholicam neque opinione neque actione vitae proinde colant ac digna est, paremve propemodum íaciant cuilibet religionis formae, atque etiam suspectam invisamque habeant. Yix autem attinet dicere quale illud sit, prae­stantissimam hanc patrum hereditatem degeneri sensu repudiare, et quam ingrati sint impro­vidique animi beneficia eius, tum diu parta agnoscere nolle, tum in posterum expectanda negligere. Siquidem in sapientia institutisque catholicis virtus et effícientia inest, prout initio monuimus, mira prorsus et multiplex ad humanae societatis bonum ; neque ea cum 1 Epist. Quum multa alia die XIX aug\ an. MDCCLVIII. 2 I Cor. XVI, 13. 3 Hebr. X, 23. 4 I Machab. IX, 10.

Next

/
Thumbnails
Contents