Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 95 — aetatibus exarescit, sed eadem semper et vivida, novis item temporibus, modo ne opprimatur, constanter est profutura. — Quod propius attingit populum vestrum, iam ei Nos de religione, per superiores litteras adsimilesque curas, satis consuluisse existi­mamus, aeque periculis denuntiatis ab illa prohibendis, aeque adiumentis propositis quae ad eius libertatem dignitatemque aptius condueererit. p]t quoniam a re reli­giosa res civilis dissoeiari nequit, huic etiam eurationem opemque afferre, quod pláne eohaeret cum Apostolico offieio, vehementer studuimus. Nam quae Nobis visum est convenienter temporibus vestris identidem suadere et praescribere, ea non exiguam partém, ut probe meministis, publicae quoque saluti ac prosperitati vertebant. Quod si, hoc ipso in genere, coniuncta bonorum studia impensius quotidie consiliis monitisque Nostris sint responsura, quidni eam spern amplectamur quae ex hac saeculari memória laetior efflorescit et quasi praelucet ad communium votorum exitum maturandum ? Nemini sane civi optimo non id in votis fuerit, ut, sublatis dissentiendi causis, suus Ecclesiae ne ahnuatur honos, ex quo pariter civitati luculentius niteat suus, in foedere ductuque avitae religionis. Inde fiet ut auctoritas potestatum, mutua ordinum ofticia, institutio adolescentiae, talia plura recte se tueantur in veritate, in iustitia, in caritate: his enim maximé fundamentis praesidiisque civi­tates nituntur ac vigent. — Quae complexio bonorum ut apud vos habeatur qualis clariore patrum memória fűit. id certe valiturum non minimé est, si pietatis affectio erga romanam Ecclesiam. novis veluti auspiciis, ab eorum exemplo incitamenta capiat. Opportune quidem in publicis gaudiis illud etiam indictum novimus, ut honoi'iíicentissimum Stephani diadema iusuetá pompa per urbem principem, ad Sedem Comitiorum dedicandam, certa die deferatur: nihil quippe cum glória nationis regumque vestrorum tam est connexum, nihil cum recta civilis rei temperatione tam congruit, quam sacrum illud regiae potestatis insigne. Át vero spe libet praesuniere duplex praestabile emolumentum ex illa re facile oriturum. Alterum, ut in ordinibus atque in multitudine eo magis sacramentum firmetur obsequii íideique in augu­stam Domum Habsburgensem, quae ideni diadeiua, ultro sibi a maioribus vestris delatum, ad felicitatem regni perpetuo gessit; alterum, quod est huius propositi, ut copulata recor­datio intimae patrum cum Cathedra Petri necessitudinis, quae per ipsum pontiíicale dona­rium rata sanctaque extitit. iisdern vinclis stabilitatem addat et robur. Sciat autem gens Hungarorum illustris, omnino se posse ac debere auctoritati et gratiae confidere Sedis Apostolicae: quae nec immemor erit unquam rerum ab ipsa pro catholico nomine praeclare gestaruin, et pristinum erga ipsam animum providentiae indul­gentiaeque maternae retinet, retinebit. — Quantum est in Nobis, si quidquam adhuc vestrá causa curavimus et effecinius, ea Deus perbenigne ad successum foveat, Nobisque consilio et ope sua sic adsit, ut liceat eo vei amplius rationibus vestris gratificari. Per lianc praeser­tim faustitatem respiciat lile praesentissiino numine Regem vestrum Apostolicum, ordines, clerum, populum universum: faciatque afíluentes eorum copiá bonorum, quae ipse nationi­bus regnisque promisit custodientibus iustitiam et pacem. Vos aeque respiciat omnes magna Domina vestra MARIA, unáque Stephanus et Adalbertus, iidern regni apostoli et patroni caelestes; quorum salutari tutela, ab avis et maioribus tantopere explorata, cumulatiore in dies fructu laetemini. — Singulare votum summa caritate acliicimus. Fiat nimirum ut cives omnes, quos unus eiusdem patriae commovet amor eademque publicae gratulationis causa fraterno more coniungit, eos una eademque fídes in felici complexu Ecclesiae matris aliquando devinciat. LITT. CIRC. 1896. 20**

Next

/
Thumbnails
Contents