Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
— 93 — dem unus 11011 consenserit, clades teterrimas, quae simul plerisque ex occidente populis imminebant, Hungarorum constantiá invicta esse depulsas; nulli tamen obscurum est, ad eam eventuum felicitatem decessores Nostros contulisse multum, suppeditata pecunia, missis auxiliis, conciliatis foederibus, praesidio caelesti exorato. Id potissimum praestitit Innocentius XI; cuius perennat nomen, ab utroque clarum insigni facto, liberatá nempe circumsedentibus infeste armis Vindobona, et Buda, urbe primaria vestra, post diutinam oppressionem magnifice vindicata. — Item Gregorio XIII immortale in gentem vestram stat meritum. <juum enim et istic, ob studia novarum rerum ex finitimis infusa populis, religio graviter laboraret, saluberrimum ille consilium, quod iam aliis pro nationibus sapienter liberaliterque perfecerat, idem pro Hungaria, tamquam insigni et amplo christiani orbis membro, suscepit. Scilicet collegium vobis in Urbe condidit, quod deinde Germanico adiungendum censuit, in quo delecti alumni ad doctrinas virtutesque sacerdotio dignas exquisitius instituti, operám ecclesiis vestris fructuosiorem aliquando navarent: id quod non intermissa ubertate evenit, multis etiam eductis qui episcopalem gradum magna laude parique Ecclesiae et civitatis decore tenuerunt. Isthaec Nos similiaque beneficia quae continuá Ecclesiae gratia sunt in genus vestruni profecta, libentes agnovimus non tam esse patriis consignata fastis, quam in animis civium alte manere insculpta. Instar omnium locuples testis est, inde a saeculo quinto decimo, loannes ille Hunyades, cuius consilium et fortitudinem nunquam Hungaria non efferet memor: is igitur grate diserteque affirmavit: Haec patria, nisi stetisset ficle, opibus, reor, non fuisset statura: eoclemque regni moderatore, ordines cuncti, communi ad Nicolaum V epistola. professi sunt: Utcumque sumus, Apostolica maximé gratia cnutriti consistimus. Quibus testificationil)us tantum abest ut consecutae aetates quidquam ademerint ponderis, ut non minimum potius addidisse, beneficiis auctis, videantur. — Emergitque in Hungaris, quemadmodum in semper magnó opere enisi sint, praecipuaeque sibi duxerint gloriae, ut regnum suum Apostolicae Sedi, tanquam pecuUare et deditissimum, quam maximé obstrictum tenerent. Huic rei complura quidem ex actis publicis suffragantur; vei litterae a regibus et optimatibus ad Pontifices romanos summa cum pietate perscriptae, vei exempla magnanimae strenuaeque virtutis, quae, ante etiam quam contra irruentes Maliometanorum copias contenderet, suppetias venit Ecclesiae, ad iura eius tutanda ulciscendasque perduellium iniurias. At, ne fusius ea persequamur, satis loquuntur quae multis módis intercessere officia regi Ludovico Magnó cum Innocentio VI et Urbano Y, plena fidei et observantiae, plena benevolentiae et laudis. Eaque sunt commemorabilia quae Mathias rex Paulo II rescripsit, adhortanti ut nomini catholico, ab Hussitis in Boliemia afflicto, ope valida subveniret: Egome, inquit, sanctae romanae Ecclesiae et vestrae Beatitudini, ima cum regno meo totum dedicavi. Nihil mihi tam arduum, nihil adeo pericidosum I)ei in terris Vicarius, immo Deus ipse iubere potest, quod suscipere non piám et salutare existimem, quod non intrepidns aggrediar, praesertim ubi de solidanda fide catliolica et de contundenda perficlia impiorum agitur .... Quibuscumque religionis hostibus occurrere opus est, ecce Matthias simul et Hungaria .... Apostolicae Sedi et vestrae Beatitudini devoti manent, aeternumque manebunt. Nec vero vei regis dictis vei Pontificis expectationi res defuit; manetque posteritati gravissimum documentum. — Huc praeterea spectant, tamquam fidelis admodum voluntatis praemia, eae commendationes non paucae nec mediocres, quibus ab hac Sede Apostolica dignatum est genus vestrum; singulares item lionores ac privilegia, quae vestris regibus ab ipsa sunt impertita. Libet autem 20*