Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 96 — In tota rerum serie quarum apud vos commemoratio cultu magnifico apparatur, religionis catholicae ea omnino elucet atque eminet virtus, quae optima est incolumitatis publicae conciliatrix bonorumque omne genus parens vei fautrix in populis. Sane, quod prudentiores vestrarum rerum scriptores aiunt, occupatas istic regiones natio Hungarorum nec diu nec prospere tenuisset, nisi eam doctrina et gratia evangelica, iugo superstitionis exeinptam, monendo ac mitigando, ad illa adduxisset, iura gentium vereri, laedere nemi­nem, clementiam induere, colere studia pacis, principibus tamquam Deo subesse, fraterni­tatem domi forisque exercere. — Admirabili modo, in GrEIZA duce et in primoribus gentis, catholicae fidei apud vos consecrata sunt initia; agente in primis sancto episcopo ADAL­BP]RTO, viro apostolicis laboribus et martyrii denique laurea clarissimo. Quae quidem initia tanto praestantiora extiterunt, quanto et tempóra et loca periculosius patebant funesto cum Ecclesia romana dissidio ab orientalibus erumpenti. Coepta patris institit perfecitque STE­PHANUS, christianus princeps spectatissimi exempli, divinae in vos benignitatis consiliis magnó animi et operae ardore obsecutus. Qui merito gentis vestrae firmamentum praeci­puum ac lumen ideo salutatur, quod eam, religionis verae benefieio, non modo ad sempi­ternae adeptionem salutis, suminum bonorum omnium, instruxit, sed ceteris etiam expeten­darum rerum praesidiis auxit et nobilitavit. Eo ipso principe, qui pietate excelsa sceptrum suum augustae Dei Matri et beatissimo Petro oblatum dedicatumque voluit, inita est inter romanos Pontifices et reges populumque Hungáriáé illa studiorum officiorumque vicissitudo. quae a Nobis alias est collaudata. Eiusdem coniunctionis sacratum quasi vinculum ad per­petuitatem fűit corona regia, Christi Servatoris et Apostolorum iconibus distincta, quam Stephano Silvester II decessor Noster dono misit, quum regium ei attribuit nomen, quod apud vos Christi fedem longe lateque diffuderit l. Illud autem est commemoratu dignum, quod simul Hungarorum comprobat in obsequio Petri constantiam. ut scilicet eadem corona varias gravesque temporum procellas salva pertuierit, pristino fulgens honore, perinde sem­per habita religioseque custodita tamquam regni decus maximum et praesidium. Eiusmodi auspiciis factum est, ut crescens opibus Hungaria easdem ingressa sit vias quibus populi incedebant christianae Europae adolescentis, et proprium generis ingenium. validum erectumque, eo felicius ad omnem virtutis humanitatisque appulerit laudem. Inde, praeter commoda et ornamenta cetera, haud exiguus provenit hominum numerus, qui san­ctitate vitae, doctrina, litteris, artibus, gestis muneribus, semetipsos et pátriám verissime illustrarunt. — Atque rem sane optimam ii moliuntur, qui, ut allatum est, talium religionis promeritorum selectam copiam, monumentis ex oblivione et silentio eductis, in lucem per sollemnia ipsa proferendam oculisque exponendam curant. Porro monumenta litterarum, quum vestra, tum ea quibus apostolica Nostra tabularia abundant, summa consensione illud testantur quod permagni interest, praesertim hoc tempore, reputare. Videlicet quales fuerint apud majores vestros Ecclesiae partes in iure publico sive constituendo sive admi­nistrando: eius certe sapientia, disciplina, aequitas cunctis ordinibus libentissimis, usque­quaque influxit. — Givilis praeterea libertatis, pro qua populus vester nunquam destitit pro­pugnare, Pontifices romani tutores vindicesque se, quodcumque illa in periculum ac diseri­men vocata est, vei rogati, vei ultro praebuerunt. Id saepius olim accidit; tunc in primis quum impetus acerrimorum fidei sanctae hostium oportuit refutari. Qua in parte nemo qui­1 Olemens XIII P. M. in alloc. Si qui militari. die 1 oct. an. MDCCLVIII.

Next

/
Thumbnails
Contents