Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

23 XII. VENERABILES FRATRES, ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Quo certior sum Vosmet ipsos etiam intimé persuasos esse cultum SS. Cordis Jesn non tantum quoad objectum maximé sublimem. quoad finem sanctissimum et utilissimum, quoad opportunitatem difficillimis tristium — quibus vivimus — temporum adjunetis apprime congruum esse; sed eundem simul efficacissimum fructuose regendarum animarum curae Yestrae pastorali creditarum médium constituere : eo impensius Vos oro et obtestor, ut hunc saluberrimum cultum tum Vosmet ipsi pie et devote exercere, tum inter populum fidelem summo zelo aptisque mediis propagare satagatis. Eundem hunc sanctissimum finem ex mea quoque parte, quantum in Domino possum, proniovere cupiens, hisce dispono, ut pastorales meae, quae infra sequuntur, lit­terae ad populum fidelem directae Dominica I. Quadragesimae proxime ventura in omnibus ecclesiis parochialibus lingua vernacula convenienti de ambone publice prae­legantur. Ubi plures in eadem parochia linguae vigent, lectio harum litterarum subsequis Do­minicis aliá atque aliá lingua successive instituenda erit. Hunc in finem exemplaria germa­nica et illyrica distinctis paginis impressa suo tempore ad concernentes parochias transmit­tentur. Quae vero quoad tempus quadragesimale praeteritis annis commendaveram, ea hac vice repeto: rem scilicet aedificationi fidelium surnme proficuam facturos esse illos anima­rum curatores, qui feriis sextis ad vesperam, praesertim ubi peculiares sacri sermores qua­dragesimales non habentur, devotionem de passione Domini cum Litaniis concernentibus asservabunt; praescripto porro archidioecesano Curiones tunc esse responsuros, dum una vice, tempore et loco opportunis, a Decano defigendis, per districtus congregabuntur, ut conimunibus pietatis et poenitentiae operibus, sacra exhortatione et pia lectione refecti sacra exomologesi expientur, et ad epulas Agni coelestis simul et publice pro populi etiam aedi­ficatione accedant. Budapestini, Dominica Sexagesimae, 1896. Georgius Archi-Episcopus. KRISZTUSBAN SZERETETT HÍVEINKNEK ÜDVÖT ÉS FOPÁSZTORI ÁLDÁST! Nem tagadjuk, hiszen nem is lehet azt tagadni, minthogy mindenki látja és érzi, hogy napjainkban Európaszerte mindinkább terjed a hitetlenség, fogy a vallásosság szelleme, lankad a hitbuzgóság, hanyatlik az erkölcsi érzület; és hogy ezen erkölcsi hanyatlással párhuzamosan hanyatlik a népek szellemi és anyagi jóléte, megelégedése, boldogsága is. Azért boldognak tartanám magamat, ha Isten kegyelmének segítségével a gondjaimra bizott hívek közt Jézus szent Szive tiszteletének minél nagyobb elterjedését, minél mélyebb meg­gyökerezését eszközölhetném. Miért? Mert Jézus szentséges Szivének tisztelete nemcsak magasztos és fölötte üdvös, LITT. CIRC. 1890. Nr. 707. Eneyeliea Quadragesi­malis de Cultu SS. Cordis Jesu.

Next

/
Thumbnails
Contents