Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
— 127 — lemne illi est, catholicum hominem ex coniunctione cum romana Petri sede internoscere: Si quis Gathedrae Petri iungitur, meus est \ Neque absimili ratione Augustinus, palam testatus, in romana Ecclesia semper Apostolicae cathedrae viguisse principatum 2, negat esse catholicum, quicumque a fide romana dissentiat: Non eredetis veram fidem tenere catholicam, qui fidem non doces esse servandam romanam 3. Item Cyprianus: Oommunicare cum Cornelio, hoc est cum catholica Ecclesia communicare 4. Similiter Maximus Abbas hanc verae fidei veraeque communionis notam esse docet, subesse Pontifici romano: Itaque si vult haereticus non esse neque audire, non isti aut illi satisfaciat . . . Festinet per omnibus sedi romanae satisfacere. Hac enim satisfacta, communiter ubique omnes pium hunc et ortliodoxum praedicabunt. Nam frustra solummodo loquitur, qui mihi similes suadendos putat, et non satisfacit et implorat sanctissimae romanorum Ecclesiae beatissimum Papam. id est Apostolicam Sedem. Cuius rei caussam rationemque in eo affirmat residere, quod ab ipso incarnato Dei Verbo, sed et omnibus sanctis synodis, secundum sacros canones et terminos, universarum quae in toto terrarum orbe sunt sanctarum Dei Ecclesiarum in omnibus et per omnia percepit et habét impérium, auctoritatem et potestatem ligandi et solvendi. Cum hoc enim Ugat et solvit, etiam in caelo Verbum, quod caelestibus virtutibus principatur 5. Quod igitur erat in fide christiana, quod non una gens, aut una aetas, sed aetates omnes, et Oriens pariter atque Occidens agnoscere atque observare consueverat, id meminit, nullo contradicente, ad Ephesinam Synodum Philippus presbyter, a Pontifice legátus: Nidli dubium est, imo saecidis omnibus notum, quod sanctus beatissimusque Petrus, Apostolorum Princeps et caput, ftdeique columna et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro lesu Christo, salvatore humani generis ac redemptore claves regni accepit, solvendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est, qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivit et iudicium exercet G. Eademque de re in omnium cognitione versatur Concilii Chalcedonensis sententia: Petrus per Leonem . . . loquutus est 7: cui vox Concilii Constantinopolitani III. resonat. tamquam imago : Summus nobiscum concertabat Apostolorum princeps: illius enim imitatorem et Sedis successorem habuimus fautorem . . . charta et atramentnm videbatur, et per Agathonem Petrus loquebatur 8. In formula catholicae professionis ab Hormiscla conceptis verbis, ineunte saeculo sexto proposita, cui tum Iustinianus Imperátor, tum Epiphanius, Ioannes, et Menna Patriarchae subseripserunt, illud est magna vi sententiarum declaratum: Quia non potest Domini nostri lesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . . . 7mec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica citra maculam semper est catholica servata religio 9. Nölumus quidem persequi singula : libet tamen formulám fidei meminisse, quam Michael Palaeologus in Concilio Lugdunensi II professus est: Ipsa quoque sanda romana Ecclesia summum et plénum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinet, quem se ab ipso Domino in beato Petro, Apostolorum principe sive vertice, cuius romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit. Et sicut prae ceteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri 1 0. Si Petri eiusque successorum plena ac summa potestas est, ea tamen esse ne putetur sola. Nam qui Petrum Ecclesiae fundamentum posuit, idem elegit duodecim . . . quos et Apo1 Epist. XYI, ad Damasum, n. 2. — 2 Epist. XLIII, n. 7. — 3 Sermo CXX, n. 18. — 1 Epist. LV, n. 1. — 5 Defloratio ex Epistola ad Petrum illustrem. — t í Actio ül. — 7 Actio II. — 8 Actio XVIII. — 9 Post Epistolam XXVI, ad omnes Episc. Hispan., n. 4. — 1 0 Actio IV. 28*