Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 128 — stolos nominavit l. Quo modo Petri auctoritatem in romano Pontiíice perpetuam permanere necesse est, sic Episcopi, quod succedunt Apostolis, horum potestatem ordinariam haeredi­tate capiunt; ita ut intimam Ecclesiae constitutionem ordo episcoporum necessario attin­gat. Quamquam vero neque plenam neque universalem ii, neque summám obtinent auctori­tatem, non tamen vicarii romanorum pontificum putandi, quia potestatem gerunt sibi pro­priam, verissimeque populorum, quos regunt, antistites ordinarii dicuntur. Yerum quia successor Petri unus est, Apostolorum permulti, consentaneum est per­spicere quae sint istorum cum illo, divina constitutione, necessitudines. — Ac primo qui­dem coniunctionis episcoporum cum eo qui Petro succedit, non obscura est neque dubia necessitas: hoc enim soluto nexu, solvitur ac diffluit multitudo ipsa christianorum, ita pláne ut nullo pacto queat unum corpus conflare unumque gregem: Ecclesiae salus in summi sacer­dotis dicjnitate pendet, cui si non exors quaedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesia efficientur schismata, quot sacerdotes 2. Idcirco ad id praestat advertere animum : nihil esse Apostolis seorsum a Petro collatum; plura seorsum ab Apostolis ac separatim Petro. Ioannes Chrysostomus in Christi edisserenda sententia (Ioann. XXI, 15) cum percon­tatus esset, Cur, aliis praetermissis, de his Christus Petrum alloquitur? omnino respondet: Eximius erat inter Apostolos, et os discipulorum, et coetus illius caput 3. Hic enim unus desi­gnatus a Christo est fundamentum Ecclesiae: ipsi ligandi copia solvendique permissa, eidem­que pascendi data potestas uni. Contra quidquid auctoritatis ac muneris accepere Apostoli, coniuncte cum Petro accepere: Divina dignatio si quid cum eo commune ceteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit 4. Ut cum multa solus acceperit, nihil in quemquam sine ipsius participatione transierit 5. Ex quo pláne intelligitur, excidere episcopos iure ac potestate regendi, si a Petro eiusve successoribus scientes seces­serint. Nam a fundamento, quo totum debet aedificium niti, secessione divelluntur; itaque exclusi aedificio ipso sunt: ob eamdemque caussam ab ovili seiuncti, cui dux est pastor maximus, regnoque extorres, cuius uni Petro datae divinitus claves. Quibus rebus rursus noscimus in constituenda christiana republica caelestem descri­ptionem mentemque divinam. Videlicet cum Ecclesiam divinus auctor fide et regimine et communione unam esse decrevisset, Petrum eiusque successores delegit in quibus princí­pium foret ac velut centrum unitatis. Quare Cyprianus: Probatio est acl ficlem facilis com­pendio veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum: Ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus . . . Super unum aedificat Ecclesiam. Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parern potestatem tribuat, et dicat: sicut misit me Páter . . . , tamen ut unitatem manifestaret, uni­tatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit 6. Atque Optatus Milevi­tanus: Negare non potes, scire te in űrbe Romana Petro primo Catliedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus, unde et Cephas appellatus est: in qua una Cathedra unitas ab omnibus servaretur: ne ceteri Apostoli singulas sibi quisque defen­derent, ut iam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem Catliedram alteram collo­caret 7. Unde est illa ipsius Cypriani sententia, cum haeresim tum schisma ex eo ortum habere gignique, quod debita supremae potestati obedientia abiicitur: Neque enim aliunde 1 Luc, VI, 13. — 2 S. Hieronymus, Dialóg. Contra Luciferianos, n. 9. — 3 Ilom. LXXXVIII. in Ioan. n, 1. — 4 S. Leo M. sermo IY, cap. 2. — 5 Ib. — ü De Unit. Eccl., n. 4. — 7 De Schism. Donát., lib. II.

Next

/
Thumbnails
Contents