Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 126 — claudit et nemo aperit \ tradjtis Petro clavibus, prinoipem christianae reipublicae declara­vit. Pariter pastor maximus, qui se ipse pastorem bonum nuncupat 2, agnis atque ovibus suis pastorem Petrum praeposuit: Pasce agnos, pasce oves. Quare Chrysostomus: Eximius erat inter Apostolos, et os discipulorum et coetus illius caput . . . Simul ostendens ei, oportere deinceps fidere, quasi abolita negatione, fratrum ei praefecturam committit . . . Diát autem: Si amas me. fratribus praeesto 3. Demum qui confirmat in omni opere et sermone bono 4, nian­davit Petro ut confirmaret fratres saos. Iure igitur Leo magnus: De toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi et omnibus Apostolis, cunctisque Ecclesiae patri­bus praeponatur: ut quamquis in populo Dei midii sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus \ Itemque Grregorius magnus ad Imperatorem Mauritium Augustum: Cunctis evangelium scientibus liquet, quod voce Dorni­nica sancto et omnium Apostolorum Petro principi apostolo totius Ecclesiae cura commissa est . . . Ecce claves regni caelestis accepit, potestas ei ligandi ac solvencli tribuitur, ét cura ei totius Ecclesiae et principatus committitur ü. Eiusmodi autem principatum, quoniam constitutione ipsa temperationeque Eccle­siae, velut pars praecipua, continetur, videlicet ut principium unitatis ac fundamentum incolumitatis perpetuae nequaquam cum beato Petro interire, sed recidere in eius succes­sores ex alio in alium oportuit: Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacida non reliquit 7. Quare Pontifices, qui Petro in episcopatu romano succeclunt, supremam Ecclesiae potestatem obtinent iure divino. Deflnimus, sanctam Apostolicam Sedem et Bomanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Bomanum successorem esse beati Petri, principis Apo­stolorumet verum Christi vicarium totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum Patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi univer­salem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestetem traditam esse; quemadmo­dum etiam in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur 8. Similiter Ooncilium Lateranense IV.: Bomana Ecclesia . . . disponente Domino, super omnes alias ordi­nariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christifidelium et magistra. Antecesserat consensus antiquitatis, quae episcopos romanos sine ulla dubitatione sic seni­per observavit et coluit ut beati Petri legitimos successores. Quem vero lateat quot in eam­dem rem extent et quam luculenta sanctorum patrum testimonia ? Illud valde praeclarum Irenaei qui cum de Ecclesia romana dissereret, acl lianc enim, inquit, Ecclesiam propter potio­rem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam 9. Ac Cyprianus itidem de Eccle­*sia romana affirmat eam esse Ecclesiae catholicae radicem et matricem 1 0, Petri Cathe­dram atque Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est 1 1. Catliedram Petri appellat quippe quam insidet Petri successor: Ecclesiam principalem ob principatum Petro ipsi et legitimis successoribus collatum: unde unitas exorta, quia in christiana repu­blica caussa efficiens unitatis est Ecclesia romana. Quare Hieronymus iis verbis Damasum affatur: Cum successore piscatoris et discipido crucis loquor . . . Beatitudini tuae, id est Cathedrae Petri communione consocior. Super illám Petrám aedificatam Ecclesiam scio 1 2. Sol­1 Apoc. III, 7. — 2 Ioan. X, 11. — 3 Hom. LXXXVIII. in Ioan. n, 1. — 4 II. Thessalon. II, 16. — 5 Sermo IY, cap. 2. — 6 Epistolarum, lib. V, epist. XX. — 7 S. Leo M. sermo III. cap. 3. — 8 Concilium Florentinum. — 9 Contra Haereses, lib. III, cap. III, n. 2. — 1 0 Epist. XLVI1I, ad Cornelium, n. 3. — 1 1 Epist. LIX, ad emud., n. 14. — 1 2 Epist. XY, ad Damasum, n. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents