Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 120 — Permanere igitur necesse est ex una parte constans atque immutabile munus docendi omnia, quae Christus docuerat: ex altéra constans atque immutabile officium accipiendi profitendi­que omnern illorum doctrinam. Quod praeclare Oyprianus iis verbis illustrat: Neque enim Dominus Noster Iesus Christus, cum in Evangelio suo testaretur inimicos suos esse eos, qui secum non essent, aliquam speciem haereseos designavit: sed omnes omnino qui secum non essent et secam non colligentes, gregem suum spargerent, adversarios esse ostendit, dicens : Qui non est mecum adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit l. His Ecclesia praeceptis instituta, sui memor officii, nihil égit studio et contentione maiore, quam ut integritatem fidei omni ex parte tueretur. Hinc perduellium habere loco et procul amandare a se, qui de quolibet doctrinae suae capite non secum una sentirent. Ariani, Montanistae, Novatiani. Quartadecumani, Eutychiani certe doctrinam catholicam non penitus omnem, sed partém aliquam deseruerant: haereticos tamen declaratos, eiectosque ex Ecclésiae sinu quis ignorat fuisse ? Similique iudicio damnati, quotquot pravorum dogma­tum auctores variis temporibus postea consecuti sunt. Nihil periculosius his haereticis esse potest, qui cum integre per omnia decurrant. uno tamen verbo, ac si veneni gutta, meráni illám ac simplicem fidem Dominicae et exinde apostolicae traditionis inficiunt 2. Idem semper Ecclesiae mos, idque sanctorum Patrum consentiente iudicio: qui scilicet communionis catholicae expertem et ab Ecclesia extorrem habere consueverunt. quicumque a doctrina, authentico magisterio proposita, vei minimum discessisset. Epiphanius, Augustinus, Theodo­retus haereseon sui quisque temporis magnum recensuere numerum. Alia Augustinus ani­madvertit posse genera invalescere, quorum vei uni si quis assentiatur, hoc ipso ab unitate catholica seiungitur: Non omnis, qui ista (numeratas videlicet haereses) non credit, conse­quenter, debet se christianum catholicum iam putare vei dicere. Possunt enim et haereses aliae, quae in hoc opere nostro commemoratae non sunt, vei esse vei fieri, quarum aliquam quis­quis tenuerit, christianus catliolicus non erit 3. Istam tutandae unitati, de qua dicimus, institutam divinitus rationem urget beátus Paulus in epistola ad Ephesios; ubi primum monet, animorum concordiam magnó studio conservandam: solliciti servare unitatem spiritus in vincido pacis 4: cumque concordes animi caritate esse omni ex parte non possint, nisi mentes de fide consentiant, unam apud omnes vult esse fidem : Unus Dominus, una füles: ac tam perfecte quidem unam,^ut errandi discrimen omne prohibeat: Ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Idque non ad tem­pus servari docet oportere, sed donec occurramus omnes in unitatem fidei ... in mensuram aetatis plenitudini Christi. Sed eiusmodi nnitatis ubinam Iesus Christus posuit princípium inchoanclae, praesidium custodiendae ? In eo videlicet, quod, Ipse dedit quosdam quidem Apostolos . . . alios autem pastores, et doctores, ad consummationem sanctorum in opus mt­nisterii, in aedificationem corporis Christi. Quare vei inde ab ultima vetustate hanc ipsam regulám doctores Patresque et sequi consueverunt et uno ore defendere. Origines : Quoties autem (haeretici) canonicas prof erunt scripturas, in quibus omnis christianus consentit et cre­dit, videntur dicere: ecce in domibus verbum est veritatis. Sed nos illis credere non debe­mus, nec exire a prima et ecclesiastica traditione, nec aliter credere, nisi quemadmodum per 1 Epist. LXIX. ad Magnum, n. 1. — 2 Auctor Tractatus de Fide Orthodoxa contra Arianos. — 3 De Haeresibus, n. 88. — 4 IV, 3 et seqq.

Next

/
Thumbnails
Contents