Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

successionem Ecclesiae Bei tradiderant nobis Irenaeus : Agnitio vera est Apostolorum doctrina . secundum successiones episcoporum . . . quae pervenit usque ad nos custoditione sine fictione scripturaruni tractatio plenissima 2. Tertullianus vero : Constat proincle, omnem cloctrinam, quae cum illis Ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret, veritati deputan­dam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit . . . Communicamus cum Ecclesiis apostolicis, quod nidli doctrina diversa: hoc est testimonium veritatis 3. Atque Hilarius: Significat (Christus e navi docens) eos 1 qui extra Ecclesiam positi sunt, nullám clivini sermonis capere posse intelligentiam. Navis enim Eccle­siae typum praefert, intra quam verbum vitae positum et praeclicatum hi qui extra sunt et arenae moclo steriles atque inutiles acliacent, intelligere non possunt 4. Rufinus Gregorium Nazianzenum laudat et Basilium, quod solis clivinae scripturae voluminibus operám dabant, earumque intelligentiam non ex propria praesumptione, sed ex maiorum scriptis et aucto­ritate sequebantur 1 quos et ipsos ex apostolica successione intelligendi regulám suscepisse con­siabat. 5 Quamobrem, id quod ex iis, quae dicta sunt, apparet, insituitlesus Christus in Ecclesia vivum, authenticum, idemque perenne magisterium, quod suapte potestate auxit, spiritu veri­tatis instruxit, miraculis confirmavit: eiusque praecepta doctrinae aeque accipi ac sua voluit gravissimeque imperavit. — Quoties igitur huius verljo magisterii edicitur, traditae divinitus doctrinae complexu hoc contineri vei illud, id quisque debet certo credere, verum esse: si falsum esse ullo modo posset, illud consequatur, quod aperte repugnat, erroris in homine ipsum esse auctorem Deurn : Domine, si error est, a te decepti sumus 6. Ita omni amota dubitandi caussá, ullamne ex iis veritatibus potest cuiquam fas esse respuere, quin se det hoc ipso praecipitem in apertam haeresim ? quin, seiunctis ab Ecclesia, doctrinam christianam una complexione repudiet universam?Ea quippe est natura fidei, ut nihil tani repugnet quam ista credere, illa reiicere. Fidem enim Ecclesia profitetur esse virtutem super­naturalem, qua, Dei acliuvante et aspirante gratia, ab eo revelata vera esse creclimus, non pro­pter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctorita­tem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest 7. Si quid igitur traditum a Deo liqueat fuisse, nec tamen creditur, nihil omnino fíde divina creditur. Quod enim Iacobus Apostolus de delicto iudicat in genere inorum, idem de opinionis errore in genere fidei iudi­candum: Quicumque . . . offenclat . . . in uno, factus est omnium reus 8: imo de opinionis errore inulto magis. Omnis enim violata lex minus proprie ele eo dicitur qui unum peccavit, propterea quod maiestatein Dei legum latoris sprevisse, non nisi interpretanda voluntate. videri potest. Contra is, qui veritatibus divinitus acceptis vei uno in capite dissentiat, veris­sime fidem exuit funditus, quippe qui Deum, quatenus summa veritas est et proprium moti­vum ficlei, recusat vereri: In midtis mecum, in paucis non mecum: sed in lús paucis, in quibus non mecum, non eis prosunt multa, in quibus mecum 9. Ac sane merito, qui enim sumunt de doctrina christiana, quod maiunt, ii iudicio suo nituntur, non fide, iidemque minimé in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Cliristi 1 0, semetipsis 1 Vctas Interpretratio Commentariorum in Mattli.,n. 46. — 2 Contra Haereses, IV, cap. 33, n. 8. — 3 De Praescrip. cap. XXXI. — 4 Comment. in Matth. XIII, n. 1. — 5 Hist. Eccl. II, cap. 9. — Richardus de S. Yictore, De Trin. lib. I, cap. 2. — 7 C'onc. Vat. sess. III, cap. 3. — 8 II, 10. — 9 S. Augustinus in Psal. XIV., n. 19. — 1 0 II. Corinth. X, 5. LITT. CIRC. 1896. 97 rV i

Next

/
Thumbnails
Contents