Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

esse nequeunt: Unus Deus est, et Cliristus unus, ct ima ecclesia eius et fides una et plebs ima in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. Scindi unitas non potest, nec corpus unum discidio compaginis separari \ Quo melius Eeclesiam efíingat unicam, similituclinem animati corporis informat, cuius non aliter victura membra sunt, nisi colli­gata cum capite, vini ad se vitalem ex capite ipso traducant: seiuncta, necesse est emori: Non potest (Ecclesia) .... divulsis laceratione visceribus in frusta discerpi. Quidquicl a matrice discesserit, seorsum vivere et spirare non poterit 2. Mortuum vero corpus quid habét cum vivo similitudinis ? Nemo enim unquam carnem suam odio bábuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Cliristus Ecclesiam: quia membra sumus corporis eius, de carne ejus et de ossibus eius 3. Aliud igitur simile Christo incohetur caput, alius Ohristus, si praeter eam, quae cor­pus eius est, íingi Ecclesiam alteram libeat. Videte quid caveatis, videte quid observetis, videte quid timeatis. Contingit, ut in corpore humano, ima de corpore aliquocl praecidatur membrum, manus, digitus, pes: numquid praecisum sequitur anima? Cum in corpore esset, vivebat: praecisum amittit vitám. Sic et homo christianus catholicus est, dum in corpore vivit: praecisus, haereticus factus est: membrum amputatum non sequitur spiritus 4. Est igitur Eccle­sia Christi unica et perpetua: quicumque seorsum eant, aberrant a voluntate et praescri­ptione Christi Domini, relictoque salutis itinere, ad interitum digrediuntur. Quisquis ab Eccle­sia segregatus aduitere iungitur, a promissis Ecclesiae separatur, nec perveniet ad Christi prae­mia qui reliquit Ecclesiam Christi . . . Hanc unitatem qui non tenet, non tenet Dei legem, non tenet Patris et Filii fidem, vitám non tenet et salutem 5. At vero qui unicam condidit, is idem condidit unam: videlicet eiusmodi, ut quot­quot. in ipsa futuri essent, arctissimis vinculis sociati tenerentur, ita prorsus ut unam gen­tem, unum regnum, corpus unum efficerent: Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae 6. Voluntatem hac de re suam lesus Cliristus sanxit, pro­pinqua iam morte, augusteque consecravit, ita Patrem adprecatus: Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me . . . ut et ipsi in nobis unum sint . . . ut sint consummati in unum 7. Imo tam intimé nexam iussit esse in sectatoribus suis unitatem tamque perfectam, ut coniunctionem cum Patre suam ratione aliqua imitare­tur: Rogo . . . ut omnes unum sint, sicut tu, Páter, in me, et ego in te 8. Tantae autem inter homines ac tam absolutae concordiae necessarium fundamentum est convenientia coniun­ctioque mentium: ex quo conspiratio voluntatum atque agendorum similitudo naturá gignitur. Quamobrem, pro sui divinitate consilii, unitatem fidei in Ecclesia sua iussit esse: quae quidem virtus primum est in vinculis iis quae hominem iugunt Deo, et inde nomen fideles accepimus. Unus Dominus, una fides, unum baptisma 9: videlicet sicut unus Dominus, et baptisma unum, ita ornnium christianorum, qui ubique sunt, unam esse fidem oportet. Itaque Paulus Apostolus christianos, ut idem sentiant omnes, effugiantque opinionum dis­sidia non rogat tantum, sed flagitat ac pláne obsecrat: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadern sententia 1 0. Quae loca sane non indigent interprete: satis enim per se loquuntur ipsa, Ceteroqui unam esse fidem debere, qui se pro­fitentur christianos, vulgo assentiuntur. Illud potius maximi momenti ac prorsus necessa­1 S. Cyprianus, de Cath. Eccl. Unitate, n. 23. — 2 Id. loc. cit. — 3 Eplies. V, 29—30. — 4 S. Augustinus, sermo CCLXY1I, n. 4. — 5 S. Cyprianus, De catli. Eccl Unitate, n. 6. — 6 Ephes. IV, 4. — ^ Ioan. XVII, 20-21-23. — 8 Ib. 21. — 9 Ephes. IY, 5. — 1 0 I. Corinth. I, 10.

Next

/
Thumbnails
Contents