Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 118 — rium, in quo multi errore falluntur, internoscere quae sit istius species et forma unitatis. Quod ipsum, ut supra fecimus in caussa simili, non opinatione aut coniectura est, sed scien­tia rei gestae iudicandum: quaerendo scilicet statuendoque qualem in fide unitatem Iesus Christus esse praeceperit. Iesu Ohristi doctrina caelestis, tametsi magnam partém consignata litteris afflatu divino, colligare tamen mentes, permissa hominum ingenio, ipsa non poterat. Erat enim proclive factu ut in varias incideret atque inter se diíferentes interpretationes: idque non modo propter ipsius vim ac mysteria doctrinae, sed etiam propter humani ingenii varieta­tem, et perturbationem in studia contraria abeuntium cupiditatum. Ex differentia interpre­tandi dissimilitudines sentiendi necessitate nascuntur: hinc controversiae, dissidia, conten­tiones, qualia incumbere in Ecclesiam ipsa vidit proxima originibus aetas. De haereticis illud seribit írenaeus: Scripturas quidem confitentur, interpretationes vero convertunt Atque .Augustinus: Neque enim natae sunt haereses et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia ani­mas et in profundum praecipitantia, nisi dum seripturae bonae itelliguntur non bene 2. Ad con­iugandas igitur mentes, ad efficiendam tuendamque concordiam sententiarum, ut ut extarent divinae litterae, omnino erat alio quodam principio opus. Id exigit divina sapientia: neque enim Deus unam esse fidem velle potuit, nisi conservandae unitatis rationem quamdam idoneam providisset: quod et sacrae litterae perspieue, ut mox dicturi sumus, significant. Oerte infinita Dei potentia nulli est vincta vei adstricta rei, omniaque sibi habét obnoxie, velut instrumenta, parentia. De isto igitur principio externo, discipiendum, quodnam ex omnibus, quae essent in potestate sua, Christus optarit. Quam ob rem oportet christiani nominis revocare cogitatione primordia. Divinis testata litteris, eademqüe vulgo cognita commemoramus. Iesus Christus divi­nitatem divinamque legationem suam miraculorum virtute comprobat: erudire verbo multi­tudinem ad caelestia insistit, omninoque iubet ut sibi íides docenti adiungatur, hinc prae­miis illinc poenis propositis sempiternis: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi 3. Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non liaberent 4. Si autem facio (opera), et si mihi non vultis credere, operibus credite 5. Quaecumque praecipit, eádem omnia auctoritate praecipit: in exigendo mentis assensu nihil exeipit, nihil secernit. Eorum igitur qui Iesum audissent, si adipisci salutem vellent, officium fűit non modo doctrinam eius acci­pere universe, sed tota mente assentiri singulis rebus, quas ipse tradidisset: illud enim repugnat, fidem vei una in re non adhiberi Deo. Maturo in caelum reditu, qua ipse potestate missus a Patre fuerat, eádem mittit Apostolos, quos spargere ac disseminare iubet doctrinam suam: Data est mihi omnis pote­stas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes . . . Docentes eos servare omnia y quaecumque mandavi vobis 6. Salvos fore, qui Apostolis paruissent, qui non paruissent, inter­ituros: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus érit: qui vero non crediderit, condemna­bitur 7. Cumque illud sit providentiae Dei maximé congruens, ut muneri praesertim magnó atque excellenti praeficiat neminem, quin pariter suppeditet unde liceat rite defungi, iclcirco Iesus Christus missurum se ad discipulos suos Spiritum veritatis pollicitus est, eumque in ipsis perpetuo mansurum: Si autem abiero, mittam eum (Paraclitum) ad vos . . . Cum autem 1 Lib. III. cap. 12, n. 12. — 2 In Evang. Ioann. tract. XVIII, cap. 5, n. 1. — 3 íoann, X. 37. — 4 Ioan. XV, 24. — 5 Ioann. X, 38. — 6 Matth. XXVIII, 18-19-20. — 7 Marc. XVI, 16.

Next

/
Thumbnails
Contents