Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
— 116 — i voluit Christus Dominus ? Hoc scilicet; munus idem, idemque mandatum in eam conti-, nuandum transmittere, quod ipse acceperat a Patre. Id pláne statuerat faciendum, idque re effecit. Sicut misit me Páter, et ego mitto vos \ Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum 2. Iamvero Christi muneris est vindicare ab interitu ad salutem quod perierat, hoc est non aliquot gentes aut civitates, sed omnino hominum, nullo locorum temporumve discrimine, universuin genus: venit Filius hominis .... ut salvetur mundus per ipsum 3. Nec enim aliud nomen est sub caelo dátum, hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri 4. Itaque partam per Iesum Christum salutem, simulque beneficia omnia quae inde proficiscuntur, late fundere in omnes homines atque ad omnes propagare aetates debet Ecclesia. Quocirca ex voluntate auctoris sui unicam in omnibus terris, in perpetuitate temporum, esse necesse est. Pláne plus una ut esse posset, excedere terris et genus hominum fingere nóvum atque inauditum oporteret. Hoc ipsum de Ecclesia una, quotquot essent ubique et quovis tempore mortales complexura, vidit ac praesignificavit Isaias, cum, futura prospicienti, obiecta species montis est. celsitudinis exsuperantia conspicui, qui imaginem Domus Domini, videlicet ECclesiae expressam gerebat: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium 5. Atqui unus iste mons est, in vertice montium locatus: una domus Domini, ad quam omnes gentes vivendi normám petiturae aliquando confluerent: Et fluent ad eam omnes gentes . . . et dicent: venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius 6. Quem locum cum Optatus Milevitanus attingeret, Scriptum est. inquit, in Isaia propheta: ex Sión prodiet lex, et verbum Domini de Hierusalem. Non ergo in illó monte Sión Isaias aspicit vallem, sed in monte sancto, qui est Ecclesia, qui per omnem orbem romanum caput túlit sub toto caelo . . . Est ergo spirituális Sión Ecclesia, in qua a Deo patre rex constitutus est Cliristus, quae est in toto őrbe terrarum, in quo est una Ecclesia catholica Augustinus vero: Quid tam manifestum quam mons ? Sed -sünt et montes ignoti, quia in una parte terrarum positi sunt . . . Ille autem mons non sic, quia t implevit universam faciem terrae: et de illó dicitur; paratus in cacumine montium 8. Illud accedit, quod Ecclesiam Filius Dei mysticum corpus suum decrevit fore, quocum ipse velut caput coniungeretur, ad similitudinem corporis humani quod suscepit: cui quiclem naturali conglutinatione inhaeret naturale caput. Sicut igitur mortale corpus sibi sumpsit unicum, quod obtulit ad cruciatus et necem, ut liberationis humanae pretium exsolveret, sic pariter uiium habét corpus mysticum, in quo et cuius ipsius opera facit sanctitatis salutisque aeternae homines compotes: Ipsum (Christum) dedit (Deus) caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius 9. Dispersa membra atque seiuncta non possunt eodem cum capite, unum simul effectura corpus, cohaerere. Atqui Paulus, Omnia autem, inquit, membra corporis cum sínt multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus 1 0. Propterea corpus istud mysticum compactum ait esse et connexum. Caput Christus: ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operatíonem in mensuram uniuscuiusque membri 1 1. Quamobrem dispersa a membris ceteris siqua membra vagantur, cum eodem atque unico capite conglutinata 1 Ioann, XX, 21. — 2 Ioann. XVII, 18. — 3 Ioann. III, 17. — 4 Aet. IV, 12. — 5 Isaias, II, 2. — 6 Ib. 2—3. — 7 De Scliism. Donatist., lib. III, n. 2. — 8 In Epist. Ioann. tract. I, n. 13. — 9 Ephes. I, 22—23. — 1 0 I. Corinth. XII, 12. — 1 1 Ephes. IV, 15—16.