Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
ceteris, nnde propria ipsarum ratio ac natura efílorescit. Cum autem Ecclesia sit eiusmodi voluntate et constitutione clivina, permanere sine ulla intermissione debet eiusmodi in aeternitate temporum: ni permaneret profecto nec esset condita ad perennitatem, et finis ipse, quo illa contendit, locorum esset temporumque certo spatio definitus: quod cum veritate utrumque pugnat. Istam igitur et visibilium et invisibilium coniunctionem rerum, quia naturalis atque insita in Ecclesia nutu divino inest, tamcliu permanere necesse est, quamdiu ipsa permansura Ecclesia. Quare Olirysostomus: Ab Ecclesia ne abstineas: nihil enim fortius Ecclesia. Spes tua Ecclesia, salus tua Ecclesia, refugium tuum Ecclesia. Caelo excelsior et terra latior est illa. Numquam senescit, sed semper viget. Quamobrem eius firmitatem staUlitatemque clemonstrans, Scriptura montem illám vocat 1. Augustinus vero: Putant (gentiles) religionem nominis christiani ad certum tempus in hoc saeculo victuram, et postea non futurum. Permanebit ergo cum sole, quamdiu sol oritur et occidit; hoc est quamdiu tempóra ista volvuntur, non deerit Ecclesia Bei, id est Christi corpus in terris 2. Idenique alibi: Nutabit Ecclesia, si nutaverit fundamentum: sed unde nutabit Christus } ... . Non nutante Christo, non inclinabitur in saeculum saeculi. Ubi sunt qui dicunt, periisse de munclo Ecclesiam, quando nec inclinari potest ? 3) His velut fundamentis utendum veritatem quaerenti. Scilicet Ecclesiam instituit for~ mavitque Christus Dominus: propterea natura illius cum quaeritur cuiusmodi sit, caput est nosse quid Christus voluerit quidque reapse effecerit. Ad hanc regulám exigenda maximé Ecclesiae unitas est, de qua visum est, connnunis utilitatis caussá, nonnihil his litteris attingere. Profecto unam esse Iesu Christi germanam Ecclesiam, ex luculento ac multiplici sacrarum litterarum testimonio, sic constat inter omnes, ut contradicere christianus nemo * aiisit.Veruni in diiudicanda statuendaque natura unitatis, multos varius error de via deflectit. Ecclesiae quidem non solum ortus sed tota constitutio ad rerum voluntate libera eífectarum pertinet genus: quocirca ad id quod revera gestum est, iudicatio est omnis revocanda, exquirendumque non sane quo pacto una esse Ecclesia queat, sed quo unam esse is voluit, qui condidit. Iamvero, si ad id rospicitur quod gestuin est. Ecclesiam lesus Christus non talem finxit formavitque, quae commuiiitates plures complecteretur genere similes, sed distinctas, neque iis vinculis alligatas, quae Ecclesiam individuam atque unicam efficerent, eo pláne modo, quo Credo unam . . . Ecclesiam in symbolo fidei profitemur. In unius natúrae sortem cooptatur Ecclesia quae est una, quam conantur haereses in multas discindere. Et essentia ergo et opinione, et principio et excellentia unicam esse dicimus antiquam et catholicam Ecclesiam ... Ceterum Ecclesiae quoque eminentia, sicut princípium constructionis, est ex unitate, omnia alia superans, et nihil habens sibi simile vei aequale 4. Sane lesus Christus de aedificio eiusmodi mystico cum loqueretur, Ecclesiam non commemorat nisi unam, quam appellat suam: aedificabo Ecclesiam meam. Quaecumque, praeter hanc, cogitetur alia, cum non sit per Iesum Christum condita, Ecclesia Christi vera esse non potest. Quod eminet etiam magis, si divini auctoris propositum consideretur. Quid enim in condita condendave Ecclesia petiit, quid 1 Hom. De capto Eutropio, n. 6. — 2 In Psal. LXXI, n. 8. — 3 Enarratio in Psal. CIII, sermo II, n. 5. — 4 Cleraens Alexandrinus, Stromatum lib. VII, cap. 17. 16*