Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

Ex hoc tamen laudatarum rerum concursu et agitatione mens tollitur ad summum omnis effícientiae princípium fontemque iugem bonorum omnium; ad Deum, beneficentissi­mum nobis e eaelo patrem. Neque enim. nisi exorato et propitio Deo, illae res vere sunt. uti oportet, privátim vei publice valiturae: quippe, Beatus popidus, cuius Dominus Deus eius Sic igitur animum christianus homo affectum confírmatumque habere debet, ut rerum sua­rum spem reponat maximé et defigat in ope divina quam sibi paret orando: inde scilicet fit ut eius actioni quiddam liumano maius et generosius accedat, beneque merendi voluntas, veluti superno ardore incitata, multo se amplius atque utilius effundat. — Deus nimirum, data exorandi sui facultate, permagno mortales et honore affecit et beneficio; idque praesi­dium omnibus omnino promptum est nec operosum, nullique ex animo adhibenti recidit irri­tum: Magna arma sunt preces, magna securitas, magnus thesaurus, magnus portus, tutissi­mus locus -. Quod si divinum numen religiose oranti ea licet expectare quae ad prosperum huius vitae statum proíiciant, perspicuum est nihil non ei sperandum, ad aeternitatem voca­to, de praestantissimorum adeptione bonorum, quae liumano generi Ohristus peperit sacra­mento misericordiae suae. Ipsémét, factus nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 3, ad ea omnia quae in id providentissime docuit, constituit, effecit salutaria orandi adiecit praecepta, eademque roboravit benignitate incredibili. Sunt ista- quidem nemini christiano non cognita; tamen haud satis recoli a plerisque et adamari solent. Hoc Nobis dat causam ut orandi fiduciam vehementius excitemus, Christi Domini ipsius verba paternainque caritatem renovantes. Illa nempe gravissima et promissis uberrima: Et ego dico vobis: Petite et dabitur robis: quaerite et invenietis; pulsate et ape­rietur vobis; omnis enim qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur: 4 quae miriflce illustrant Dei providentis consiliuin, ut precatio sit et indigentiae nostrae inter­pres et eorum quibus indigeamus certa conciliatrix. Quo vero maiestati Patris vota nostra accepta grataque fiant, ea Filius cum suo ipsius deprecatoris merito et nomine omnino iubet nos coniungere et exhibere: Ámen amen dico vobis; si quid petieritis Patrem in nomine meo, dobit vobis. Usque modo non peiistis quidquam in nomine meo: petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plénum 5. Tum similitudine etiam benevolentiae actuosae, qua sunt animati parentes in liberos, rem confirmans: Si vos, inquit, quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Páter vestcr de eaelo clabit spiritum bonum petentibus se 6? Magna procul dubio lectissimorum munerum copia eo spiritu bono continetur; atque illa ma­ximé inest arcana vis, de qua Ohristus ipse commonuit: Nemo potest venire ad me, nisi Pá­ter qui misit me, traxerit eum 7. — Tali diseiplina instituti, fieri nequaquam potest ut non invitentur, non impellantur animi ad salutarem orandi consuetuclinem: nimium vero quan­tum in id et perseverantia insistent et exardescent pietate, ubi sese ad exempla Christi con­tuleriní. Qui nihil timens, nulla re egens, quippe Deus, tamen erat pernoctans in oratione 8, atque obtulit preces supplicationesque .... cum clamore valido et lacrimis 9: idque peragens, ita se Patri exhibere voluit precatorem ut meminisset se nostrum esse doctorem, prout ipse sapienter vidit, nationis vestrae ornamentum, venerabilis Beda 1 0. At Christi Domini praece­ptionem in hac re et exempluin nihil profecto lueulentius comprobat quam supremus ille 1 Ps. OXLIII, 15. — 2 Chrysos. hom. XXX in Gen. 5. - 3 I. Cor. I, 30. —• 4 Luc. XI, 9— 10. — 5 Ioann. XVI, 23—24. — c Luc. XI, 13. — 7 loann. VI, 44. — 8 Luc. YI, 12. — 9 Hebr. Y, 7. — 1 0 In ev. S. Ioann. XVII.

Next

/
Thumbnails
Contents