Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 75 — sermo quem, cruciatibus proximus necique, ad apostolos habuit. In quo, sublatis in cae­lum ocnlis, spirante pectore caritatem, Patreni sanctum etiam atque etiam compellavit. id rogans id flagitans, ut arctissima inter alumnos sectatoresque suos coniunctio foret et per­maneret in veritate; idque tamquam evidens argumentum legationis suae divinae in oculis gentium patesceret \ Hoe loco gratissima enimvero obversatur cogitationi unitas fidei et voluntatum, cuius gratia Eedemptor et Magister noster in ea supplicatione ingemebat: quam unitatem, rei quo­que civili domi forisque perutilem, haec vei maximé tempóra, dissociatis adeo perturbatis­que animis, pláne deposcunt. Quantum in Nobis fűit, nihil admodum quod Ohristi exem­plum et eonscientia officii admoneret, videmur praetermisisse vigilando, hortando, provi­dendo: Deoque imploratione supplieavimus humili et supplicamus, ut nationes de fide chri­stiana dissentientes pristinam tandem repetant unitatem. Id proximo tempore non semel affirmateque signifieavimus, neque uno consilii modo acriores in idem curas conferre insti­tuimus. Quam vero feliciter Nobis beateque, si rationem pastorum principi instanté iam tempore reddituris, id contingat ut de his votis, quae ipso aspirante et ducente aggressi sumus perficere, libamenta ei non exigua fructuum afferamus! — Per lios autem dies ma­gna cum benevolentia et spe habemus animum ad Anglorum gentem conversum: in qua intuemur crebriora et manifestiora indicia divinae gratiae, salutariter animos permoventis. Satis enim apparet, ut quotidie offendat non paucos communitatum suarum in rebus maxi­mis vei confusio vei repugnantia; ut alii videant qua opus sit flrmitate adversus nóvum variumque errorem, in prava naturae et rationis placita abeuntem; ut augescat liomi­num numerus religiosorum ac prudentiorum, qui coniunctioni cum Ecclesia catholica instaurandae ex animo multumque studeant. Eloqui vix possumus quam vehementer et haec et similia plura caritatem Cliristi in Nobis acuant; quantaque contentione uberioris a Deo gratiae munera devocemus, quae animis ita affeetis infusa, in fructus exeant optatissimos. Eos videlicet fructus, ut occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Flii Dei 2. SoUi­citi servare unitatem spiritus in vincido pacis: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides, unum baptisma 3. Vos igitur omnes, cuiusvis communitatis vei instituti, quotcumque in Anglia estis ad hoe unitatis sanctae propositum revocandi, sermo Noster peramanter appellat. Sinite obte­stemur vos per sempiternam salutem perque glóriám christiani nominis, ut preces fundere atque vota summo Patri caelesti demisse impenseque facere ne renuatis. Ab ipso, omnis luminis largitore omnisque recte faeti suavissimo impulsore, opportuna petere adiumenta contendite, ut liceat vobis doctrinae eius plene dispicere veritatem, eiusdemque misericordiae consilia ficlelissime amplecti, augusto nomine interposito et meritis Iesu Cliristi, in quem aspicere oportet auctorem fidei et consummatorem 4, quique dilexit Ecclesiam et seipsum tra­diclit pro ea, ut illám sanctificaret .... ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam 5. — Difficultates si quae sunt, non sunt tamen eiusmodi ut aut caritatem Nostram Apostoli­cam omnino iis retardari, aut voluntatem vestram deterreri oporteat. Esto, quod rerum con­versionibus ac diuturnitate ipsa dissidium convaluerit: num ideirco reconciliationis pacis­que remedia respuat omnia? Nequaquam ita, si Deo piacet. Sunt eventus rerum, 11011 provi­sione humana tantummodo, sed maximé virtute pietateque divina metiendi. In rebus enim 1 Ioann. XVII, 21. — 2 Eph. IV, 13. — 3 jj. 3—5. _ 4 Hebr. XII, 2. — 6 Eph. V. 25—27.

Next

/
Thumbnails
Contents