Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
— 73 — accepimus, initum ab eo ipso, homine anglo, consiliura de propaganda certa priornni societate, rite ad Anglorüm salutem comprecantium Tale eonsilium, et flde et amore fraterno excellens, vix attinet dicere quanta Nos gratia complexi simus quantaque studuerimus ope fovere, praecipientes cogitatione larguni inde utilitatis solatium anglicae genti consecuturum. Fructus autem divinae gratiae, ex bonorum preeibus impetrati, non obscure quidem ante illud tempus provenerant; exinde tamen, saneto eiusmodi foedere latius dimanante, maiore copia extiterunt. Factum est enim ut complures. clarissimo etiam nomine, admonenti vocantique Deo pii volentes paruerint; idque non raro per maximas privátim iacturas, animo exeelso. Praeterea mira quaedam counnota est passim inclinatio animorum erga fidem et instituta catholiea; utad haec accessio non minima facta sit existimationis et reverentiae, praeiudicatas opiniones delente studio veritatis. Quarum rerum progressionem considerantibus, sic Nobis persuasum est, beneficio potissimum unanimae supplicisque tam multorum ad Deum obsecrationis, maturari iam tempus quo benignitatis eius erga nationem vestram consilia se amplius prodant, ut pláne sermo Bei currat et clarificetur 2.— Fiduciamque adiuvant quaedam ex humana civilique rerum vestrarum tempera'tione momenta, quae si minus proxime ad id'quod propositum est conducunt, conducunt tamen, vei dignitatis hurnanae tuenda honestate vei iustitiae caritatisque legibus dirigentlis. Sane apud vos multa datur opera causae, quam vocant socialem, dirimendae, de qua consulto est a Nobis ipsis actum encyclicis litteris: sodalitia quoque habentur providenter condita ad aequam opificum plebisque levationem et disciplinam. Optimum similiter, quod tanta cum alacritate et firrnitate contenditur, ut in populo maneat religiosa institutio: quo nullum certe stabilius est educandae soboli continendoque domestico et civili ordini fundamentum. Est item in laude, multos diligenter studioseque in id incumbere ut potus intemperantia, indigna homine labes, teinpestivis cautionibus comprimatur. Illud autem egregium, coalitas nobiliorum iuvenum societates, custodiendae morum debitae continentiae, atque honori qui par est, in feminas observando: nam dolendum, opiniones de christiana continentia serpere exitiales, quasi arbitrantiurn non tam restricte eo praecepto teneri virum, quam femina teneatur. — Nec sine causa prudentes viri extimescunt rationalismi et materialismi pestes, a Nobismetipsis saepius damnatas; quarum contagione quidquid usquam auctoritatis est in religione, in studiis doctrinae, in vitae usu, tollitur funditus vei admodum infirmatur. Quam ob rem illi praeclare consulunt qui 11011 timide complectuntur atque etiam asserunt summa Dei et Christi eius inra, leges, documenta; his namque divinum in terris regnum consistit; hinc omnis potestas et sapientia et incolumitas derivatur. — Probeque indolem vestram virtutemque deciarat multiplex beneficentiae ratio; de languida senectute, de pueritia derelicta, de invalitudine perpetua, de inopia calamitosa, de periclitanti pudore, de vitiositate corrigenda, curaeque aliae similes, quas antiquitus Ecclesia mater stúdiósé induxit nulloque tempore destitit commendare. Nec praetereunda est dierum sacrorum publice inviolata religio; neque ille reverentiae habitus, quo in divinarum libros Litterarum animi fere ducuntur. — Potentia denique et opes nationis britannicae, humanitatis libertatisque beneficia una cum commerciis in oras ultimas proferentis, cui non merito sunt spectatae? 1 Ad hoc precem illó praecipue suadebat salutationem angelicam; impetravitque a Coetu sollemni Ordinis sui, Romae habito an. MDOOCLYII, singulare de ea re praeceptum sodalibus omnibus eiusdem Ordinis. — 2 II. Thess. III. 1. 24*