Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

gratulatus est epistolis perbenignis, quod altéra recordandae memoriae Eelenam, altér Con­stantinum piissimum Imperátor em essent imitati 1; tum utrumque et gentem saluberrimis monitis confirmavit, plenisque prudentiae institutis provehere et augere reliquá vita non desiit. Ita in Britanniae íinibus christianum nomen, temporibus priseis ab ipsa Ecclesia invectum, propagatum, vindicatum 2, quod exterarum deinde occupatione gentium oppres­sum, longo intervallo defecerat, feliciter Gregorio auspice restitutum est. Haec principio revocare libuit, non ideo solum quia per se egregia sunt et Ecclesia Ohristi gloriosa. sed quia populo Anglorum, cuius gratiá sunt gesta, certe erunt ad comine­morandum pergrata. — At vero, quod magni interest reputare, eadem caritatis Gregorii instantiaeque argumenta, transmissa veluti hereditate, in eis non dissimiliter apparent qui Pontifices successerunt. Sive enirn dignis pastoribus designatis, sive datis humanae divi­naeque doctrinae magistris optimis, sive disciplinae et hortationis suppeditatis auxiliis, dili­gentissime est ab illis abundeque praestitum quidquid resurgenti apud vos ecclesiae ad fir­mamentum erat opus et ubertatem. Huiusmodi curis perbrevi sane tempore respondit exitus; nec enim usquam fortasse altius in animis recens íides insedit, neque acriores pietatis sen­sus erga beatissimi Petri Cathedram viguerunt. Cum quo christianae unitatis centro, in romanis Episcopis divinitus constituto. iam tum summa Anglis coniunctio intercessit decur­suque aetatum perstitit, fldelissimo obsequio, firma: id quod tam multis tanique nobilibus rerum monumentis consignatum est, nihil ut testatius fleri queat. Verum saeculo sexto decimo, in illa religioni catholicae asperrima per Európám tempestate, Anglia simul, neque ignota est causa, gravissimum vulnus accepit: quae pri­mum divulsa a communione Apostolicae Sedis, dein ab ea fide sanetissima abducta est, quam complura iam saecula, cum magnó etiam libertatis emolumento, laeta coluerat. Dissi­dium triste! quod decessores Nostri ex intima caritate deploraverunt, onmique providentiae ratione conati sunt restinguere et prolluentem inde malorum vim deminuere. Longum qui­dem est, neque est necessarium, seriem persequi earum rerum quae ipsorum in hoc sedu­lam perpetuamque curam declarent. — Praesidium vero insigne et praevalidum ab iis para­tum est, quoties peculiares indixerunt preces eo proposito ut Deus Angliám suam benignus respiceret. Cui eximio caritatis operi sese nonnulli maiorem in modum dediderunt viri san­ctitate illustres, nominatim Carolus Borromaeus et Philippus Nerius; maximeque superiore saeculo Paulus ille. auctor Sodalitatis a Christi Passione, qui, non sine quodam caelesti afflatu, ut proditum est, ad thronum divinae gratiae supplicando instabat, eoque enixius, quo minus favere optatis tempóra videbantur. — Nosmetipsi multo etiam antea quam ad summum sacerclotium eveheremur, hoc idem religiosae precationis officium in eamdem cau­sain impensum, et magni fecimus et valde probavimus; huiusque rei iucunda quaedam subit animo recordatio. Quo enim tempore belgica in legatione versaremur, oblata Nobis consue­tudine cum Ignatio Spencer, eiusdem Pauli sancti a Cruce alumno pientissimo, tunc nempe 1 Ib. XI, 66, al. IX, 60; XI, 29, al. IX, 59. — 2 In hoc valde égit sanctus Caelestinus I, adversus liaeresim pelagianam quae Britannos infecerat. Qua de re sanctus Prosper Aquitanus, scriptor eiusdem aetatis, idemque postea sancti Leonis Magni nótárius, sic habét in suo Chronico: „Agricola „pelagianus, Severiani pelagiani episcopi filius, ecclesias Britanniae dogmatis sui insinuatione corrupit. „Sed ad actionem Palladii diaconi, Papa Caelestinus Germanuin, antissiodorensem episcopum, vice sua „mittit, et deturbatis haereticis, Britannos ad catholicam fidem dirigit." Migne, Bibi. PP.-S. Prosp. Aquit. opp., vol. un., pag. 594.

Next

/
Thumbnails
Contents