Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 17 — Propterea sacerdos non tantuni filius orationis — ut quondam Sámuel —, sed etiam páter ejusdem esse debet. Sacerdos ex oratione quasi nasci et se eadem nutrire debet, ut laete orationis alere possit filios, quos in Christo Jesu ecclesiae Dei generat. Sacerdos per assi­duum exercitium artem orationis a Deo discere debet, ut eam alios docere possit. Hinc est, quod apostoli Christi orationis officium pro principali muneris sui apostoliéi parte habuerint: „Nos autem orationi et ministerio verbi instantes erimus." 4 2) Sacerdos sine oratione est navis sine remigio, est lyra sine chordis, est miles sine armis. „Oleri­corum arma sunt orationes et lacrymae." 4 3) Qui orationis praesidio munitus non est, is armis in bello caret. In sacerdotibus duae potissimum res considerandae veniunt. Illorum nempe status, et functiones huic statui adnexae. Utroque respectu sacerdotes speciali orandi obligamine tenentur. Quod quidem primum attinet, status sacerdotalis nihil aliud est, quam status homi­num a mundo segregatorum et e multitudine hominum liunc in íinem selectorum, ut corarn Deo versentur, in nomine populi tidelis Deo obsequia religionis praestent, atque pro ejusdem indigentiis apud Deum intercedant. Infinita Dei majestas certe meretur, ut Ei ex parte crea­turarum sine intermissione religionis cultus exhibeatur. Quia autem maxima pars hominum in mundo degentium vitae hujus necessitatibus et occupationibus adeo distenditur. ut raro tantuni et admodum imperfecte obligationi huic vacare possit; ideo ecclesia ministris suis lianc provinciám committit, ut populi defectum hoc respectu suppleant; atque in hunc íinem eosdem ab omni negotiorum saecularium implicamine solutos esse vult. Huic autem obliga­tioni, vi ordinationis in se susceptae, nonnisi per assiduam orationem satisfacere possunt. Certe de nobis sacerdotibus etiam valet. quod Dominus de levitis dicit: „Túli levitas pro „cunctis primogenitis filiorum Israel ut serviant mihi pro Israel .... et orent pro „eis," 4 4) quodve S. Paulus his verbis exprimit: „Omnis namque pontifex ex hominibus „assuintus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacri­„ficia pro peccatis." 4 5) Eadem est etiam hac de re ss. Patrum mens. „Veri sacerdotes" — ait S. Prosper 4 6) — „poudus populi sibi coinmissi viriliter sustinentes, pro peccatis omni­„um, velut pro suis, infatigabiliter supplicant Deo, ac velut quidam Aaron ineensum contriti „cordis et liumiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt iram futurae animad­„versionis a populo." „Propterea namque" — ita S. Chrysostomus 4 7)— „sacerdotes prae­„positi sunt, ut multitudinis orationes, cum sint infirmiores, hisce potentiores adjungentes „pariter cum illis in coelum ascendant." „Pontiíices et Sacerdotes" — seribit Origenes 4 8)— „ad imitationeni Moysis et Aaron non debent clescendere de tabernaculo Domini, sacerdoti­„que ecclesiae incumbit orare indesinenter, ut vincat populus, qui sub ipso est, hostes invi­„sibiles, qui sunt daemones impugnantes eos, qui volunt pie vivere in Christo." Ipsa natura igitur status nostri orationis studium necessario a nobis postulat. Hoc idem exigit etiam indoles sacrarum functionum. quas ex officio nostro sacerdotali et pastorali jugiter peragere debemus. Hae sane functiones tam multiplices tantisque periculis obnoxiae sunt. ut, nisi sacerdos ope orationis crebro in se redeat, ejusque praesidio aniinum suum identidem recol­ligat et confortet, in plurimas distractiones et tentationes atque maxima peccandi pericula incidet. Unde recte monet S. Laurentius Justiniani 4 9): „Eallitur profecto, quisquis opus hoc 4 2) Act. 15, 4. — 4 3) Conc. JVlediol. I. part. II. tit. de armis. — A i) Num. 8, 18. 19. — 4 i) Hebr. 5. 1. — 1 S) Lib. II. de vita eonteinplat. sacerdot. cap. 2. — 4 7) Honi. 79. ad pop. Antioeh. — 4 8) Hom. 6. in Levit. — 4 n) De instit. et régim, praelat. cap. 11. n. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents