Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 1 09 — XX Y VENERAB1LIBUS FRATRIBUS PETRO LAMBERTO & R. E. CARDINALI GOOSSENS ARCHIEPISCOPO MEOHLINEXSI OETKRISQÜE BELGII EPISCOP1S LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALÜTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Permoti Nos praecipuá quadam in nationem vestram benevolentia, atque complurium rogatii civium adducti, peculiares curas ad catholicos Belgas gravi in re convertimus. Pláne intelligitis quo spectemus; ad causam nempe soáalem, quae ardentius inter ipsos agitata sic sollicitat animos, ut allevationem a Nobis curationemque exposcere videatur. Res ardua per se ipsam est, maioribusque apud vos difíicultatibus implicita: ad eam tamen accedere non renuirnus, qua maximé parte cum religione et cum ofíicio muneris Nostri necessario cohae­ret. Nam in hoc pariter institutorum genere, documenta sapientiae christianae, accomodate ad tempóra et móres, iam pridem nobis piacúit impertire. Gratmnque est commemorare non exiguani bonorum segetem et singulis et civitatibus inde partam, eamdemque spe praecipere in dies ampliorem. Etiam in catholicis Belgis, quorum sollertia ad huiusmodi instituta pro­movenda alacris imprimis fuerat, fructus provenere; non adeo tamen, ut justae expe­ctationi, tam aptá praesertim regione et gente, congruerent. Quidnam rei obstiterit, satis cognitum est. Quum enim ipsi, consiliis licet bonis impulsi, aliam alii de hisce rebus sen­tiendi agendique rationem inierint, teneant; propterea factuin, ut neque utilitatum expetita vis dimanare potuerit, neque catholicorum concordia integra permanere. — Hoc Nos aegre admodum ferimus dissensionis exemplum, nóvum quidem et niale auspicatum apud catholi­cos Belgas; qui felicis animorum ac frugiferae coniunctionis preclara specimina omni tem­pore ediderunt. Scilicet, ut facta repetamus non longinquae memoriae, luculenter id patuit in ea quaestione quae vocata est scliolaris. Tunc enim cuiusvis ordinis catholicos quum admirabilis quidam concentus voluntatum generosaque virtus et actuosa inter se devinxisset, eius maximé beneficio concordiae successit res, cum dignitate religionis et adolescentiae salute. Iamvero pro vestra prudentia, Venerabiles Fratres, videtis ipsi, quam periculosas in offensiones greges vestros, distractis in diversa animis, proclive sit publice et privátim delabi; videtis, quam mature oporteat laborantibus rebus mederi. Nos autem, utprobe novi­mus quo studio exardescitis restituendae íirmandaeque concordiae, vos potissimum ad hoc appellamus officium, tam gloriosuni episcopo et sanctum: cuius quidem certiorem eventum vei ipsa suadet reverentia ampla quae ilignitati vestrae virtutique- istic merito adhibetur. Quamobrem illud videtur optimum factu, vobisque vehementer commendatum volumus, ut simul in congressionein, quam proxime tieri possit, conveniatis. Ii®ea, communicatis inter vos sententiis, licebit causam, quanta est, exploratius pleniusque cognoscere, ac meliora ad componendam praesidia deliberare. — Haec enim causa non uno se modo recte consideran­tibus praebet. Attinet ea quidem ad bona externa, sed ad religionem moresque in primis attinet, atque etiam cum civili legum diseiplina sponte copulatur; ut denique ad iura et offi­cia omnium ordinum late pertineat. Evangelica porro iustitiae et caritatis prineipia a Nobis revocata, quum ad rem ipsam usumque vitae transferuntur, multiplices privatorum rationes LITT. CIRC. 1895. 28 Nr. 8472. Litterae apo­stolieae ad episcopos Belgiw-r"

Next

/
Thumbnails
Contents