Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 110 — attingere necesse est. Huc accedunt quaedam apud Belgas operum et industriae, dominorum et opificura, omnino propriae conditiones. Sunt ista magni certe momenti consiliique, in quibus iudicium elaboret ac diligentia vestra, Yenerabiles Fratres; neque vero Nostra deesse vobis consilia in re praesenti sine­mus. — Ita vobis, congressione peracta, minus operosum érit atque erit tutius, in vestra quemque dioecesi remedia et temperamenta pro hominibus locisque opportuna decernere. Quae tamen ipsa sic a vobis dirigi, c-ivibus idoneis adiuvantibus, oportebit* ut eo amplius valeant inter catholicos totius nationis communiter; ut videlicet catholicorum actio, iisdem profecta initiis iisdemque viis, quoad íieri possit. deducta, explicetur ubique una, propterea­que et honestate praestet et robore vigeat et solidis redundet utilitatibus. Nequaquam vero id secundum vota flet, nisi catliolici, quod maximopere inculcamus, propriis ipsorum opinio­nibus studiisque posthabitis, ea studeant unice impenseque velint, quaecumque verius ad commune bonum conducere videantur. Hoc est, efficere ut religio bonore praecellat suo. vir­tutemque diffundat insitam, rei quoque civili, domesticae, oeconomicae miriíice salutarem: ut in auctoritatis publicae libertatisque, christiano more, conciliatione, stet incolume a sedi­tione regnum ac tranquillitate munitum: ut bona civitatis instituta, maximé adolescentium scbolae, in melius provehantur; meliusque sit commerciis atque artibus, ope praesertim societatum, quae apud vos numerantur vario proposito multae, quaeque augeantur optabile est, modo religione auspice et fautrice. Neque illud est ultimum. efficere ut qua pláne decet verecundia obtemperetur summis Dei consiliis, qui in communitate generis bumani esse iussit classium disparitatem et quandam inter ipsas ex amica conspiratione aequabilitatem: ita, neque opiílces observantiam et íkluciam ullo modo exuant in patronos, neque ab his quidquam erga illos desit iustae bonitatis curaeque providae. — His graecipuis rerum capi­tibus commune continetur bonum, cuius adeptioni danda opera est: hinc mortalis vitae conditioni solandae non vana fonienta suppetunt, ac merita parantur vitae caelestis. Quam christianae sapientiaedi sciplinam si catliolici studiosius adamare atque exemplo roborare suo insistant, illud etiam facilius eveniet, quod est in spe, ut qui falsa opinione vei simulata rerum specie decepti, ab aequo rectoque deílexerant, tutelam et ductum Ecclesiae quaerant resipiscentes. Nemo sane erit catliolicus, aeque religionis patriaeque diligens, qui consultis pru­dentiae vestrae non piacidé acquiescere velit pleneque obsequi; hoc penitus persuaso, optima quaeque rerum incrementa, si sensim ac moderate inducta, tum vere ad stabilitatem fore maioremque esse in modum profutura. Interea, quoniam incommodi quod dolemus ea gravi­tas est quae cunctationem remedii non patiatur, hoc ipsum a sedatione animorum ducimus inchoandum. Quapropter, Venerabiles Fratres, catholicos Nostro nomine hortemini et admo­neatis velimus, ut iam nunc de rebus huiusmodi, sive per conciones sive per ephenierides similiave scripta, omni inter se controversia et disceptatione prorsus abstineant, eoque magis mutuae parcant reprehensioni, neve ausint legitimae potestatis iudicium praevertere. Tum vero ad optatum rei exitum omnes unis animis et fraternis quam poterunt diligentiam et operám vobiscuin conferre nitantur; praecedatque Clerus, cuius maximé est ad novitatis opi­nionum se habere caute, mitigare religione et conciliare animos, de officiis christiani civis commonere. Illustrem Belgarum gentem singulari Nos caritate et cura iam diu complectimur; vicissim ab ipsa, cuius in anima religio calet avita, obsequii pietatisque complura oblata

Next

/
Thumbnails
Contents