Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

— 97 — A rdens erga Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum devotio semper fűit semperque erit verae vocationis sacerdotalis cognoscendae luculentissimum indicium ejusdemque fovendae efficacissimum médium. Nil mirum igitur confraternitatem, quae ad lianc sanctissimam devo­tionem inter sacerdotes imprimis promovendam ante aliquot decennia coaluit, tum honoriíi­centissimam Summorum Pontifícum Pii IX. et Leonis XIII. approbationem et laudem tum impensissimam plurimorum orbis catholici Antistitum commendationem tulisse, ingentemque numerum sodalium brevi nactam esse. Quum nihil adeo cordi habeam, quam sacerdotum meorum spirituálém profectum, atque inter média ad hunc finem ducentia pia dictae sodalitatis exercitia maximi aestimem, lubentissime detuli piis zelosorum hujus confraternitatis Moderatorum precibus, ut eandem et Yen. ac Hon. Clero meo impensissime commendare velim. Quod dum hisce ex animo prae­sto, simul ad uberiorem notitiam dictae Confraternitatis programma in sequentibus publico: Ádveniat Regimm Tinim Eucharisticimi! Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. (Ps. 109.) — Páter tales quaerit qui adorent eum in Spiritu et veritate. (Joan. IV. 23.) VENITE ADOREMUS! Nr.2409. Confraternitas Sacerdotum Adoratorum commendatur. De Confraternitate Sacerdotum Adoratorum. Pia haec Confraternitas a P. Eymard, venerandae memoriae fundatore Congrega­tionis Sanctissimi Sacramenti est instituta. Felicis recordationis Pius Papa IX. his suam de hoc opere mentem depromsit: ,,Idea haec de coelo est. Persuasum habeo, Ecclesiae hoc insti­tuto opus esse. Quibusvis utendum mediis, ut cognitio Sanctissimi Sacramenti quo latius pro­pagetur." Sanctissimus Dominus Noster Leo XIII. vero benedixit illi et speciali Brevi appro­bavit Confraternitatem, quae exinde cito florescere coepit. Plusquam 150 episcopi in variis orbis partibus illám suis dioecesanis commendavere. Sex antehac annis solummodo ter mille sodales exstiterunt, nunc, anno 1894., prope 28 millia sodalium numerantur, inter quos 57 episcopi et 3 cardinales. I. Confraternitatis finis est: 1° Satisfacere ardenti Sacri Cordis D. N. Jesu Christi desiderio, quo in Sanctissimo Altaris Sacramento optat visitari et adorari; convocando scilicet sacerdotes, ut frequentius veniant ad Christum eucharisticum, et ut vivant ex hoc Sacramento vitae, in quo princi­pium, gratia et finis sacerdotii catholici reperitur. 2 d 0 Unire sacerdotes sodales vinculis mutuae caritatis, qua eodem spiritu repleti sibi mutuum juvamen exemplis fidei et amoris erga Dominum in Eucharistia praebeant et par­ticipes fiant precum, meritorum et bonorum operum tot millium confratrum, qui ex toto orbe nomen piae Confraternitati dederunt. 3 ti 0 Suscitare adoratores in spiritu et veritate et simul apostolos fortes gloriae San­ctissimae Eucharistiae, qui strenue laborent, ut fidem et devotionem fidelium erga Sanctis­simum Sacramentum augeant, et populos sanctificent innumeris gratiis, quae ab Eucharistia dimanant, ut e fonté omnis virtutis et sanctificationis. 4 t 0 Impetrare meliores dies Sanctae Dei Ecclesiae, adhibita una, e viribus superna­turalibus potentissima, supplicatione innumerorum sacerdotum, qui ad pedes Domini eucha­ristici prostrati adventum Regni ejus jugiter implorent in seipsis et in universo mundo. 23*

Next

/
Thumbnails
Contents