Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894
Index
— 98 — II. Conditioncs adseriptionis sünt: 1° Ut quis membrum Confraternitatis esse possit, ordines majores, vei saltem subdiaconatum habeat oportet. 2 d 0 Ut ejus nomen et praenomen in Confraternitatis catalogo describatur. Nota. Adseriptus sodalis seipsum SS. Sacramento speciali modo consecret. Formula hujus consecrationis optioni cujusque relinquitur, una tamen indicatur ad tergum documenti adseriptionis. III. Obligationcs sodalium: 1° Ut qualibet hebdomade horam unam adorationis continuam coram Sanctissimo Sacramento (sive exposito, sive incluso) in meditatione transigat. Objectum meditationis sit eirca mysterium Sanctissiniae Eueharistiae. Dies autem et hora ad libitum eligitur et potest pro ministerii exigentia quavis septimana variari. 2 d 0 Ut in íine cujuslibet mensis remittat ad Confraternitatis directorem libellum adorationis (de quo infra). 3 ki j Ut semel in anno Sacrum oíferat, vei oíferri curet pro sodalibus ipso anno et antea defunctis. Haec 28 millia Sacrorum nobis sacerdotibus maximo solatio sunt. Notanda. Sodales semel in mense applieent indulgentias horae adorationis affixas animabus confratruin nuper defunctorum. — Agenda haec omnia non obligant sub peccato. — Hora adorationis, si ob causam rationabilem interrumpatur, cessante causa interrumpente, apte continuari potest, indulgentiae tamen casu longioris interruptionis (ultra 5 minuta) acquiri nequeunt. — Siquis hclxlomade una horam adorationis praetermiserit, illám altéra hebdomade supplere potest. — Siquis per 6 menses neglexerit Jibellum" ad proprium Confraternitatis directorem remittere, nullaque adfuerit justa causa excusans, e catalogo deletur. — Ob infirmitatem, frigus vei aliud impedimentum hora adorationis etiam extra ecclesiam servari potest, sed tunc nullae sunt indulgentiae. — Nimis occupati per alteram dimidiam partém horae adorationis officium recitare possunt, si priorem partém dimidiam meditando peregerint; studeant autem in recitando penso canonico cogitationes ad Dominuin Jesum dirigere, coram quo genibus provoluti adorant. IV. Indulgentiae a Sniuiuo Pontifice Pio IX. concessac Congregationi Sanetissimi Sacramenti et ad Confraternitatein Sacerdotum Adoratorum extensae. Indulgentiae plenariae: 1° quotidie, si unam horam in adoratione transegerint ad pedes Sanetissimi expositi vei in Tabernaeulo reconditi, dummodo in hoc ultimo casu lampas in Sanctuario accensa colluceat; 2 d 0 in die adseriptionis; 3 ti o in articulo mortis, si corde contrito sacrum Jesu nomen invocaverint; 4 t 0 diebus festis Epiphaniae et Corporis Domini, dummodo per aliquod tempus Sanctissimum devote adorent in qualibet Congregationis ecclesia vei in ecclesia parochiali. Meminerint sodales in fine cujusvis horae adorationis precari ad intentionem summi Pontiflcis et pro Ecclesiae prosperitate, ut indulgentias plenarias consequantur. Omnes praedictae indulgentiae animabus Fidelium Defunctorum per modum suffragii sunt applicabiles. Praeterea, Sacerdotes Adoratores participant non solum e Oonfratrum meritis, sed ex iis etiam Religiosorum Sanetissimi Sacramenti et omnium aggregatorum in diversis eorum piis operibus. Y. Constitutio Confraternitatis. 1° Centrum universale Confraternitatis: Parisiis, M. le Directeur, Avenue Friedland, 27.