Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

raculum claudo nato ad turbam confluentem sermonem habuisset. eadem argumentatione usus eandem conclusionem adjecit dicens: „Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra."' 9) Siraili modo gentium Apostolus S. Paulus staus in medio areopagi atque Atheniensibus stultitiam cultus falsorum deorum demonstrans, compendium novae doctrinae rursus in poenitentia reponit dicens: ..Et tempóra quidem hnjus ignorantiae do­spiciens Deus, nnnc annunciat hominibus, ut omnes nhi<jue poenitentiam agant." 1 0) Et idem rursus faoit, dura coram majoribus natu ecclesiae Ephesinae ad se accersitis, quasi rationem actorum suorum reddens, suramum laborem suum fuisse dicit, quod eos publice et per domos docuisset „testificans Judaeis atque gentilibu's in Deum poenitentiam et "(idein in Dominum nostrum Jesum Christum " n) Et iterum, quam regi Agrippae históriáin mi­raculosae suae eonversionis vocationisque ad convertendas gentes narasset, dicit se visioni coelesti credidisse atque praecepto divino tunc accepto conformiter Judaeis atque Gentibus annuntiasse ut poenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna poenitentiae opera facientes. u') Ac tandem poenitentiam indubitatum criterium esse dicit. quo veri Christi discipuli discerni possint, ad Galatas scribens: „Qui autem sunt Christi, carnem suam cru­cifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis.' ; I 3) Nil mirum igitur. quod omnes fideles Christi discipuli in exercendis poenitentiae operibus excelluerint. — De S. Petro traditio fert cum toto vitae tempore in amaras lacrymas prorupisse. quoties gallum canentem audi­visset. Et S. Paulus ipse de se testatur: „castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim. ipse reprobus efficiar." 1 4) Apostolorum vero exemplum secuti sunt anachoretae omniumque saeculorum ascetae. ita. ut merito dici possit, nullum in ecclesia vixisse sanctum. nullum vere piuni. qui rigiilis poenitentiae operibus jugiter intentus 11011 fuisset. Jam ex iis, quae hucdum dicta simt. luculentissime patet: poenitentiam quam Cliri­stus Dominus ceu praecipuam doctrinae Suae partém dictis factisque adeo commendavit, quam apostoli tanto zelo praedicarunt et exercuerunt. quam omnes sancti tanti faciebant quaeque dicente S. Cypriano „non solam Dei veniam rneretur, sed et glóriám" : esse rem Deo gra­tissimam nobisque summe laudabilem. Quae quidem consideratio vei sola sufficeret. ut exinde magnum poenitentiae amorem magnamque aestimationem concipiamus; ut omnem aversio­nem et timorem, qui nos ab ejus exercitio deterrere posset magnó aniino vincamus; ut occurrentes ex divina permissione hujus vitae miserias et afflictiones in spiritu poenitentiae patienter perferamus; ut in eos, qui in exercitio hujus virtutis insignes sunt, rnagua vene­ratione feramur; ut tempóra ex praecepto vei consuetudine ecclesiae poenitentiae dicata, accepta habeamus et diligenter impendanius. Adsunt tamen praeterea et aliae gravissimae rationes, quae poenitentiam non laudabilem tantum. sed et ad salutem praecise neces­s a r i a m esse luculenter probant. Ad poenitentiam nos ante omnia obligát praeceptum divinum, in sacris pagi­nis tam veteris quam növi Foederis identidem recurrens. Sic legimus apud Ezechielem pro­phetam: „Ait Dominus Deus: Convertimini et agite poenitentiam ab onmibus iniquitatibus Vestris. 1 5) Et apud Joélem: ..Nunc ergo dicit Dominus: convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et in fletu et in planctu. Et scindite corda vestra et non vestimenta '•') Act. 3, 10. — , u) Act. 17, 30. — "I Aet. 20, 21. — 1 2) Ac-t. 26. 20. — "») Gal. 5, 24 — 1 4) I. Cor. 9. 27. — 1 5) Ezech. 18. 30.

Next

/
Thumbnails
Contents