Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

— 1 — L. J. Chr.! LITTERAE CIRCULARES AD YENERABILEM CLEßUM ARCHI-DIOECESIS COLOCENSIS ANNO 1894. DATAE. I. VENERABILI ET HONORABILI CLERO AROHI-DIOEOBSANO SALUTEM ET PRAESULEAM BENEBICTIONEM ! Divinus generis nostri Servator, Christus Jesus, qui „venit in hunc mundum peccatores salvos facere" *) nullam praetermisit occasionern, qua ostenderit, quantopere amaret quan­tique aesimaret poenitentiam, seu exercitium voluntariae mortificationis cum interno de pec­catis nostris dolore ac emendationis proposito eo fine susceptum, nt pro delictis nostris justitiae divinae — quantum in nobis est — satisfaciaraus et merita nobis pro vita aeterna comparemus. — Et sane jam Ipsius praecursor, qui venerat „in spiritu et virtute Eliae," 2) quique ipse vitam summe austeram duxerat, dum munus praecursoris obiturus homines ad Christum digne exeipiendum hortaretur, ante omnia poenitentiam illis inculcat dicens : „Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum eoelorum." 3) Et dum animadverteret mnltos ex Pharisaeis et Sadducaeis sine vera cordis contritione atque huic conformibus operibus ad baptismum accurrere, gravissimis eos verbis ad (lignum poenitentiae fructum faciendum admonet. 4) — Ipse etiam divinus Salvator, quum ad munus publici magisterii semet accinxisset. rigidissimum quadraginta dierum jejnnium huic operi praemisit, quo finito „coepit praedicare et dicere : peenitentiam agite, appropinquavit enim regnum eoelo­rum." ö) Et quum tardius saturatis per miraculum quinque hominum millibus animadver­tisset populi in se Studium crescere, conditionem suae sequelae — ne quemquam lateat - alta voce his verbis proclamat: ..Si quis vult post ine venire, ablieget semetipsum et tollat crucem suam quotidie et sequatur me," 6) Yaledicturus vero carissimis discipulis suis, divinarum scripturarum interpretem agens, ex earundem testimonio eis quasi summam do­ctrinae suae in memóriáin revocat oportere „praedicari in nomine ejus poenitentiam et re­missionem peccatorum in omnes gentes" 7) Quam per fee te vero pii discipuli institutionem divini Magistri sui apprehenderint spiritumque Ejus induerint, e subsequa illorum agendi et loquendi ratione luculenter apparuit. Gerte Sanctus Petrus, dum post acceptum die pen­tecostes Spiritum Sanctum qua princeps apostolorum caputque neonatae ecclesiae primam ad congregatam concionem verba fecisset, postquam e divinis scripturis demonstrasset Christum a Judaeis per invidiam occisum esse Salvatorem mundi a Deo promissum et a prophetis praenunciatum : attonitis, cordeque compunctis auditoribus quid facto opus lia­berent. eum interregantibus, poenitentiam eis ceu primam adipiscendae salutis conditionem proponit. „Poenitentiam, inquit, agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum." 8) Et idem Apostolus, dum sanato per mi­I. Tim. 1, 15. — a) Luc. 1, 17. — 3) Matth. 3 ? 2. — 4j Matth. 3, 8. — 5) Matth. 4, 2. et 17. — «) Luc, 9, 23. — ') Luc. 24, 47. — 8) Act. 2, 38. LITT. CIRC. 1894. 1 Nr. 58. Litterae Qua­dragesimales de poeniten­tia.

Next

/
Thumbnails
Contents