Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894
Index
— 152 — V. Nova, ritu latino, iuventutis collegia vei domus Religiosorum utriusvis sexus ne in posterum aperiantur, nisi Apostolica Sede rogata et consentiente. VI. Presbyteris tum latinis tum orientalibus, neque in suis, neque in alieni ritus ecclesiis, fas est quemquam absolvere a casibus qui suis cuiusque Ordinariis sint reservati, nisi facultate ab eisdem permissa: qua in re quodvis privilégium, vei speciali mentione dignum, prorsus revocamus. VII. Orientalibus qui ritum latinum, etiamsi ex pontiticio rescripto, susceperint revertere ad pristinum, Apostolica Sede exorata, licebit. VIII. Mulieri latini ritus quae viro nupserit ritus orientális, aeque ac mulieri orientali quae nupserit latino, integrum erit ut ad ritum viri, ineundo vei durante matrimonio, transeat: matrimonio autem soluto, resumendi proprii ritus libera erit potestas. IX. Quicumque orientális, extra patriarchale terrorium commorans, sub administratione sit cleri latini, ritui tamen suo permanebit adscriptus; ita ut, nihil diuturnitate aliáve causa ulla suffragante, recidat in ditionem Patriarchae, simul ac in eius territórium revenerit. X. Nulli, utriusvis sexus, Ordini vei Instituto religioso latini ritus, quemquam orientalem inter sodales suos fas erit recipcre, qui proprii Ordinarii testimoniales litteras non ante exhibuerit. XI. Si qua ex dissidentibus communitas vei familia vei persona ad catholicam unitatem venerit, conditione velut necessaria interposita amplectendi latini ritus, huic ritui remaneat ea quidem ad tempus adstricta. in eius tamen potestate sit ad nativum ritum catholicum aliquando redire. Si vero eiusmodi conditio non intercesserit, sed ideo ipsa communitas, familia, persona a latinis presbyteris administretur quia desint orientales, regrediendum ipsi erit ad ritum suum, statim ut sacerdotis orientális fuerit copia. XII. Matrimoniales et ecclesiasticae, quaecurnque sint causae, de quibus ad Apostolicam Sedem appellatio fiat, nequaquam Delegatis Apostolicis definiendae, nisi aperte ea iusserit, committantur, sed ad sacrum Consilium christiano nomini propagando omnino deferantur. XIII. Patriarchae Graeco Melchitae iurisdictionem tribuimus in eos quoque fideles eiusdem ritus qui intra fines Turcici Imperii versantur. Praeter istas peculiares cautiones atque ex iure praescripta. maximé Nos tenet cura, quod supra attigimus, ut condantur opportunioribus in Oriente locis seminaria, collegia, instituta omne genus, eaque prorsus ad iuvenes incolas ipso ritu patrio formandos in suorum auxilia. Hoc propositum, in quo dici vix potest quanta religioni inhaereat spes, stúdiósé Nos aggredi, prolixisque subsidiis provehere, affluente, ut confidimus, catholicorum ope, deliberatum habemus. Sacerdoturn indigenarum operám, quippe et convenientius impensam et cupidius acceptam, multo futuram quam advenarum fructuosiorem, paulo fusius est a Nobis monstratum in encyclicis litteris quas dedimus superiore anno de collegiis clericorum in Indiis Orientalibus constituendis. — Ita porro sacrae iuventutis institutioni semel consulto, profecto studiis rei theologicae et biblicae apud Orientales accrescet honos ; vigebit linguarum veterum eruditio aeque ac in recentibus sollertia; doctrinae et litterarum census, quo Patres eorum scriptoresque abundant, in commune bonum, largius proficiet: eo demum peroptato exitu, ut sacerdotii catholici emergente doctrina integrique exempli laude praelucente, propensius eiusdem matris complexum fratres dissidentes requirant. Tum vero si