Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

153 — ordines cleri animos, studia, actionem caritate vere fraterna sociaverint, certe, favente et ducente Deo, dies maturabitur auspicatissima, qua, occurrentibus omnibus in unitatem fidei et aqnitionis Filii Dei, plene ex eo perfecteque totum corpus compactum, et connezum per omnem iunctwam sub minist rationis secundum operatin cm in mensuram uniuscuiusque mernbri, aw/mentum corporis farit in aedificationern sui in caritate Ea nimirum gloriari unice potest Ohristi vera esse Ecclesia. in qua aptissime cohaereat unum corpus et unus spiritus 2. Haec universa et singula, quaecumque sunt a Nobis decreta, minimé dubium quin Venerabiles Fratres Patriarchae. Archiepiscopi, Episcopi quovis orientali ritu catholici, pro ea qua praestant tum in Cathedram Apostolicam et in Nos pietate, tum suarum sollicitudine Ecclesiarum, omni sint reverentia et obtemperatione suscepturi, idque sedulo effecturi ut eorumdem observantia, ab iis quorum interest, plena consequatur. — Copia vero fructuum, (pios inde augurari licet et iure optimo expectare, valde ex opera eorum proveniet qui gerunt personam Nostram per Orientem christianum. Delegatis propterea Apostolicis commenda­tissimum volurnus ut illarum gentium tradita a maioribus instituta honoi'e debito vereantur: Patriarcharum auctoritatem quo par est obsequio colant, colendam curent; atque in ofíicio­rum cum eis permutatione, consilium eípleant Apostoli: Honore invicem praevenientes: 4 Epi­scopis, clero et populo studiosum ac benevolentem animum probent; eumdem pláne spiritum in se referentes, quo loannes Apostolus agebatur, quum Apocalypsim dedit septem ecclesiis quae sunt in Asia, inscripta salutatione: Gratia vobis et paz ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus esi 1: in omnique agendi ratione sese praestent eos, qui vere habeantur nuntii digni conciliatoresque sanctae unitatis inter Orientales Ecclesias et Romanam, quae centrum eius­dém est unitatis et caritatis. — Haec ipsa similiter sentiant, similiter peragant, hortatu ius­suque Nostro, sacerdotes latini, quotquot in eisdein regionibus egregios labores obeunt ad sempiternam animorum salutem; religiose in obedientia Romani Pontificis laborantibus, tunc vero dabit Deus ampla incrementa. Igitur quaecumque his litteris decernimus, declaramus, sancimus, ab omnibus ad quos pertinet inviolabiliter servari volurnus ac mandamus, nec ea notari, in controversiam vocari, infringi posse, ex quavis, licet privilegiata causa, colore et nomine; sed plenarios et integros effectus suos liabere, non obstantibus Apostolicis, etiam in generalibus ac provin­cialibus conciliis editis, constitutionibus, nec non quibusvis etiam confirmatione Apostolica vei quavis alia firmitate roboratis statutis, consuetudinibus ac praescriptionibus; quibus omnibus, perinde ac si de verbo ad verbum hisce litteris inserta essent, atl praemissorum effectum, specialiter et expresse derogamus et derogatum esse volurnus, ceterisque in con­trarium facientibus quibuscumque. — Volurnus autem ut harum Litterarum exemplis etiam impressis, manuque Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum suo sigillo munitis, eadern habeatur fides quae praesentibus hisce Litteris haberetur ostensis. Dátum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesi­rno nonagesimo quarto, pridie calendas decembres, Pontiíicatus Nostri decimo septimo. — A. Card. BIANCHI — C. Card. DE RUGGIERO Pro-Datarius — Visa: De Curia I. De Aqnila e Vicecomitibus Loco f Plumbi Reg. in Secret. Brevium 1. CUGNONI. Budapestini, die 10-a Decembris, 1894. 1 Eph. IV. 13—16. — 2) Ib. 4. 3 Rom. XII. 10. — 4 Apoc. I. 4. LITT. CIRC. 1894. 37

Next

/
Thumbnails
Contents