Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

— 151 — meditate perpensis, induximus animum certa quaedam eiusdem Benedictinae Constitutionis praescripta, congruenter novis earum gentium teraporibus, explicatiora facere et ampliora. In quo praestando, hoc tamquam principium ex ipsa deprompsimus, sacerdotes nempe lati­nos eo tantum consilio ab Apostolica Sede in illas regiones mitti, ut sint Patriarchis et Epi­scopis in adiutorium et levamen; cauto propterea ne utendo facultatibus sibi concessis, eorum iurisdictioni praeiudicium inferant et numerum subditorum imminuant 1: ex quo perspicuum extat quibus legibus officia eorumdem Latinorum ad Hierarchiam Orientalem sint tem­peranda. Itaque rerum capita quae sequuntur visa sunt in Domino praescribenda et sancienda, ut facimus, Apostolica fulti auctoritate; iam nunc declarantes velle Nos atque edicere ut eadem Beneclictina decreta, quae de Graecis Melchitis primitus data sunt, fideles omnes cuiusvis in Oriente ritus universe attingant. I. Missionarius quilibet latinus, e clero saeculari vei regulari, qui orientalem quem­piam ad latinum ritum consilio auxiliove inducat, praeter suspensionem a divinis quam ipso facto incurret, ceterasque poenas per eamdem Constitutionem Demandatam. inflictas, officio suo privetur et excludatur. Quae praescriptio ut certa et firma consistat, exemplar eius pátere vulgatum apud Latinorum ecclesias iubemus. II. Ubi desit proprii ritus sacerdos cui Patriarcha orientális mandet spirituálém suo­rum administrationem, ibi eorum curam suscipiat Parochus alieni ritus qui easdem atque ipsi species, azymum vei fermentatum, ad consecrandum adhibeat; anteferatur qui eas adhi­beat ritu orientali. — Eidelibus autem sit facultas communicandi utrovis ritu, non eis tan­tummodo locis ubi nulla ecclesia nec sacerdos sui proprii ritus habeatur, prout a sacro Consilio christianonomini propagando decretum est die XVIII Augusti anno MDCCCXC1II, verum etiam ubi, propter longinquitatem ecclesiae suae, non eam possint, nisi cum gravi incommodo, adire: de quo Ordinarii esto iudicium. Idque fixum resideat, eum qui alieno ritu vei diu communicaverit, non propterea censendum mutasse ritum, sed in caeteris ofíiciis omni­bus perseverare Parocho suo addictum. III. Sodalitates Religiosorum latinae, quae iuventuti instituendae in Oriente dant ope­rám, si quo in collegio alumnos ritu orientali non paucos nuinerent, sacerdotem eiusdem ritus, Patriarcha consulto, apud se habeant ipsoruni commodo alumnorum, ad missae sacri­ficium. ad sacram synaxim, ad catechesim patria lingua impertiendam ritusque explicandos; aut saltem diebus dominicis ceterisque de praecepto occurrentibus festis talem sacerdotem arcessant, ea officia praestiturum. Quam ob causam eisdem Sodalitatibus quaevis privilegia, etiam speciali mentione digna, quibus gaudeant ut alumni orientális ritus, quamdiu in colle­giis ipsarum degant, latinum sequautur, adempta esse omnia edicimus: de ritualibus autem abstinentiis servandis moderatores cum religiosa aequitate videant. — Item alumnis externis prospiciatur: quos ad proprias ipsorum ecclesias seu curias remitti aut perduci oportebit, nisi videatur eos cum internis ad eiusdem ritus oftícia admittendos. IV. Eadem praescripta transferenda sunt, quoad fieri possit, ad Eeligiosaruin Soda­litates, puellis educandis in asceteriis scholisque deditas. Quod si qua imniutatio per tempóra et res opportuna inciderit, ea non ante fiat quam Patriarchae consensus accesserit et venia Apostolicae Sedis. 1 Const. Demandatam n. Vi. 36*

Next

/
Thumbnails
Contents