Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

150 — quum submovendis simultatis vei suspicionis causis, tum optimis quibusque reconciliationis praesidiis admovendis. — Praestantissimum id esse existimamus, ad incolumitatem disci­plinae Orientalium propriae, cui valde semper tribuimus, animum curasque adiicere. Qua in re iam Nos clerieorum ephebeis earum gentium proxirue conditis lianc etiarn dedimus prae­scriptionem, dabimus eamdem condendis, ut maxima religione ritus colant et observent suos, in eisque cognitionem usumque alumni capiant. Siquidem in rituum orientalium conserva­tione plus inest quam eredi possit momenti. Augusta enim, qua varia ea rituum gencra nobilitantur, antiquitas, et praeelaro est ornamento Ecclesiae omni, et fidei catholicae divi­nam unitatem affirmat. Inde enimvero, dum sua praecipuis Orientis Ecclesiis apostolica origo testatior constat, apparet simul et enitet earumdem cum Eomana usque ab exordiis summa coniunctio. Neque aliud íortasse admirabilius est ad catholicitatis notam in Ecclesia Dei illu­strandam, quam singulare, quod ei praebent obsequium dispares caeremoniarum formae nobilesque vetustatis linguae, ex ipsa Apostolorum et Patrum consuetudine nobiliores; fere ad iinitationem obsequii lectissimi quod Christo, divino Ecclesiae auctori, exhibitum est nascenti, quum J\Iagi ex variis Orientis plagis devecti venerunt.... adorare eum. 1 — Quo loco illud apte cadit animadvertisse, quod sacri ritus, tametsi per se instituti non sunt ad dogmatum catholicorum evincendam veritatem eadem tamen viva propemodum exprimunt splendideque, declarant. Quapropter vera Christi Ecclesia, sicut magnopere studet ea custo­dire inviolata quae, utpote divina, iinmutabilia accepit, ita in usurpandis eorumdem formis noimunquam concedit novi aliqaid vei indulget, in iis praesertim quae cum venerabili anti­quitate conveniant. Hoc etiam modo et eius vitae nunquam senescentis proditur vis, et ipsa magnificentius Christi sponsa excellit, quam sanctorum Patrum sapientia veluti adumbratam in effato agnovit davidico: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varie­tate . ... in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus. 2 Quoniam igitur haec rei liturgicae disciplinaeque orientális iure probata varietas, praeter ceteras laudes, in tantum decus utilitatemque Ecclesiae convertitur, eo non minus pertineant muneris Nostri partes oportet, recte ut sit consultum, ne quid incommodi impru­denter obrepat ab occidentalibus Evangelii administris, quos ad eas gentes Christi caritas urgeat. — Rata quidem permanent quae in hoc Benedictus XIV. Decessor Noster illustris, sapienter provideque decrevit per Constitutionem Bemandatam, in forma epistolae, die datam XXIV Decembris anno MDCCXLIII, ad Patriarcham Antiochenum Graecorum Melchitarum omnesque eiusdem ritus Episeopos eidem Patriarchae subiectos. Veriun, aetatis decursu non brevi, novatis per ea loca rerum conditionibus, atque latinis Missionariis Institutisque ibidem multiplicatis, factum est ut peculiares quaedam Apostolicae Sedis curae in eadem causa exposcerentur: quod certe peropportunum fore, crebra per hosce annos occasione Nosmetipsi cognoramus, et desideria aequissima confirmaverant Venerabilium Fratrum in Oriente Patriarcharum, non semel ad Nos delata. Quo autem totius negotii apertius pateret summa, aptioresque providendi rationes definirentur, eosdem Patriarchas liaud ita pridem in Urbem advocare piacúit, quibuscum communicaremus consilia. Tum eos, una cum non­nullis Dilectis Filiis Nostris S. R. E. Carclinalibus, coram ad deliberandum frequenti congres­sione habuimus. — Iis autem rebus omnibus, quae communiter propositae et agitatae sunt, 1 Matth. II. 1—2. 2 Ps. XLIV.

Next

/
Thumbnails
Contents