Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893

Index

— 72 Aeternae grates Christo tantorum bonorum Tua. viearia dispensatione Largitori! Salve igitur Beatissime Páter in hac Tua toti orbi veneranda solemnitate, et íiliorum Tuorum benignus pietatis amorisque accipe obsequia. Tu lumen nostrum: Docente Te, Ipsum nobis cuius vice fungeris, loqui credimus; non aliud quam quod praedicamus. Tu fortitudo nostra. In Te enim ornnis fortitudo munitur et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Ohristum Tibi tribuitur, per Te nobis conferatur. Nulla creatura. necmors a Tuae fortitudinis nos separabit communione. Tu Pastor noster, qui nos Christo dante et mandante regis. In Te Petri vivit potestas et excellit auctoritas. Tu in Apostolicae dignitatis constitutus fastigio, quasi de montis vertice specularis universas Dominici agri partes, ut quid Ecclesiarum omnium conditioni, decori, firmamento labentibus annis conveniret, dignoscas, cunctorumque provideas necessitatibus, et pastores et gregem in via dirigas salutis. Accipe devotissimae nostrae reverentiae, para­tissimae nostrae ad obediendum voluntatis obsequium, nullis unquam vincendum obstaculis. Tu forma nobis a Christo proposita, qui totius Dominici gregis suscipiens eusto­diairi, nulium refugis laboréin, nulla recusas incommoda, paratus glorioso Tuorum Deces­sorum exemplo et sanguinem Tuum fundere pro Christi honore, pro Ecclesiae iuribus, pro salute eorum, quos pascendos susceperas. Praefulgens Tuum imitabimur exemplum, conatu fatigari nescio, in cunctis crediti nobis Tua dispensatione muneris partibus. Memoresque paternorum monitorom, quae in quinquagenariis Sacerdotii Tui solemniis episcopis dederas Hungáriáé, sic pergernus in pro­vehenda populi salute strenue versari, ut laboré industriaque nostra christianis quotidie lau­dibus ornatior constanter floreat Hungaria. Accipe Beatissime Páter his in Tuis solemniis et piissima nostra, íiliorum Tuorum, vota. Extendat Deus misericors gloriosi Tui regiminis tempóra, abbreviet afflictionis Tuae dies; largiatur propitius, ut obstacula ainoveantur, quae plenam ministerii Tui libertatem impediunt, ut libere ac expedite potestate a Christo collata ad aeternain populorum salutem uti possis. Largiatur Deus miserieordiaruin cunctis Tuis Apostolicis laboribus optatos effe­ctus. Yideas Ecclesiae, tantis iactatae procellis, dignitati auctoritatique auctum in dies tribui honorem, auctumque in dies Tuae Sedi obsequium. Videas, quos dudum vox Tua invitat, reduci, reconciliari infensos et devios; videas saeculum hoc, rnutatis consiliis, et privátim et publice remigrare ad Jesum Christum, christianamque vivendi viam. Haec piissima nostra vota ut propitius respiciat, misericordiarum Patrem supplici­bus precibus enixe obsecramus, per Eam, in qua totius boni posuit plenitudinem, Beatam Virginem Mariam, Magnam Nostram Dominam, Christianorum Auxilium. Accipe Beatissime Páter benigne haec, quae in venerandis Tuis solemniis testata voluimus, Tuorum íiliorum, pietatis amorisque devotissima obsequia, et benedic augusto Regi nostro, augustaeque Domui, benedic nobis nostroque clero et populo, benedic toti qua laté patet Hungáriáé. Beatitudinis Tuae humillimi et devotissiini tilii et servi." Responsum Suae Sanctitatis: „Adfuit Nobis non ita pridem piurn ex Hungaria peregrinantium agmen, Csana­densi Antistite duce. Is a Nobis discedens certam spem ostendit alios subinde adfore Nobis ex eadem regione fideles, quos excitura esset civium regredientium vox et paris

Next

/
Thumbnails
Contents