Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893
Index
— 73 erga Nos pietatis aemulatio. Neque Nos egregii Praesulis promissio fefellit: eooe enim, ipso praeeunte Hungáriáé Primate, alios atque alios indidem profcctos liic cernirnus eo studio eaque iVequentia. quae vix Nobis speranda fuerat si primum atque unum agmen vestrum hoc anno gratulatuin Nobis Hungária misisset. Neque absimilis ab ea quarn in fratribus vestris dileximus enituit in vobis (ilialis erga Nos pietas et observantia. Qnippe hanc dilucide testatam feoit, dilecte Fili Noster, nobilis oratio tua, qua complexus ea quae gerenda censuimus in commune bonum, oeu ratio poscebat ministerii Nostri, pia nuncupabas vota ut Deus adhuc Nos sospitet din et certamini quod obimus pro Domo Dei laetos det exitus et fruetus vietoriae. Equidem dum teoum meritas summo Deo gratias agimus pro iis quibus gerendis lumen praebuit Nobis suffecitque vires, aequum esse intelligimus, ut votis vestris quae tilialis expressit amor, pária hinc a Nobis vota respondeant paterno nomine et caritate digna. Itaque illustri nationi vestrae solidam ominamur prosperitatem et glóriám : hanc vero optantes ex animo. quid praestabilius illi aprecari possumus, quam ut integrum seivet et incommutabile studium catholicae (idei, unde tanta in eam fluxit copia rerum optimarum, tot illa parta sunt belli decora et ornamenta pacis? Per eam feri eultus depulsa bárbaria, induetae ac provectae humanitatis artes, emendati móres atque expoliti. Quae maximé effecta novimus ductu et auspiciis Stephani primi, a quo sancto conditore est profectum regni Hungarici initium. Haerent memoriae posteritatis exempla virtutum eius resque ab eo dorni militiaeque preclare gestae: manent eius salutaria instituta, quorum ope beneíica mirifice iuvantur cives. Imo ne quando apud vos languesceret viva evangelii lux unde tan tus manaverat splendor humanitatis et. glóriáé, studuit excellens providentia Regis tídem gentis vestrae íirmis munire praesidiis. Atque eo spectavit pia consecratio qua regnum suum dicavit Reginae Superum, quarn illius patronam elegit rogans. ut receptum in tutelamsuam perpetuo foveret ac tegeret. Neque alio curae intendebant quas contulit ut arctior coniunctio íieret regni sui cum Apostolica Sede, a qua insignia est adeptus privilegia, gratias, honores. Quae quidem sludia et ofíieia inter Decessores Nostros et Hungáriáé Reges ne morte quidem eius defecere. Nam quae in lucem quotidie prodeunt e vaticanis pluteis monuinenta vetustatis, edita doctorum virorum industria. luculentius in dies ostendunt nunquam romanorurn Pontificum vigilantiam Hungáriáé tcmporibus, nec studia gentis vestrae Sanctae luiiusce Sedis honori defuisse. — Atque ut ad illum redeamus, quem meminimus sanctum vestri conditorem regni, abs re non érit studium attingere, quo suorurn animos curavit incendi ut sacras inirent peregrinationes ad fana religiosissima, maximé ad sepulchrum Apostolorum Principis, totius orbis veneratione celebralum. Morém liunc fovendae fírmandaeque fldei apprime accommodum provexit ille exemplo suo, et paratis opportune hospitiis quae pios advenas exciperent, Ouius rei reconlatio pergrata vobis obtingant necesse est: monet enim vestrum hoc ad urbem iter vestris congruere fastis et gloriae vobis a maioribus traditae. — Quod vero ab illis accepistis sanctum fidei depositum et verae humanitatis decus. hoc incorruptum a vobis tradi par est liberis vestris: nulla est enim haereditas magis ab iis expetenda. Pláne in ea tempóra incidimus, quae misera et discrirnine plena esse nostis, eademque quum in regionibus ceteris, tum in patria vestra, ecclesiae reique catholicae imprimis infensa. Id vero magis ad erigendos confirmandosque quam a<l deiiciendos animos vestros valeat oportet. Oonstanter itaque retinete ac tuemini quam ab Ecclesia Matre didicistis veritatis doctrinam: cumque in ea post mandatum primum, illud emineat quod mutuam caritatem praecipit, virtutem hanc praeprimis LITT. CIEC. 1893. 19