Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893
Index
quos et ipsos ex apostolica successione intelligendi regulám suscepisse constabat — Jamvero Ss. Patrum, quibus „post Apostolos, sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aediflcatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit 2", summa auctoritas est, quotiescumque testimonium aliquod biblicum, ut ad íidei pertinens morumve doctrinam, uno eodemque modo explicant omnes: nam ex ipsa eorum consensione, ita ab Apostolis secundum catholicam tidem traditum esse nitide eminet. Eorumdem vero Patrum sententia tunc etiam magni aestimanda est, quum hisce de rebus munere doctorum quasi privátim funguntur; quippe, quos non modo scientia revelatae doctrinae et multarum notitia rerum, ad apostolicos libros cognoscendos utilium, valde commendet, verum Deus ipse, viros sanctimonia vitae et veritatis studio insignes, amplioribus luminis sui praesidiis adjuverit. Quare interpres suum esse noverit, eorum et vestigia reverenter persequi et laboribus frui intelligenti delectu. — Neque ideo tamen viam sibi putet obstructam, quo minus, ubi justa eausa adfuerit, inquirendo et exponendo vei ultra procedat, modo praeceptioni illi,ab Augustino sapienter propositae, religiose obsequatur, videlicet a litterali et veluti obvio sensu minimé discendendum, nisi qua eum vei ratio tenere prohibeat vei necessitas cogat dimittere quae praeceptio eo tenenda est fírmius, quo magis, in tanta novitatum cupidine et opinionum lieentia. pericuhim imininet aberrandi. Caveat idem ne illa negligat quae ab eisdem Patribus ad allegoricam similemve sententiam translata sunt, maximé quum ex litterali descendant et multorum auctoritate fulciantur. Talem enim interpretandi rationem ab Apostolis Ecclesia accepit, suoque ipsa exemplo, ut e re patet liturgica, comprobavit; non quod Patres ex ea contenderent dogniata íidei per se demonstrare, sed quia bene frugiferam virtuti et pietati alendae nossent experti. — Oeterorum interpretum catholicorum est minor quidem auctoritas, attamen, quoniam Bibliorum studia continuum quemdam progressum in Ecclesia habuerunt, istorum pariter commentariis suus tribuendus est honor, ex quibus multa opportune peti liceat ad refellenda contraria, ad difliciliora enodanda. At vero id nimium dedecet, ut quis, egregiis operibus, quae nostri abunde reliquerunt, ignoratis aut despectis. heterodoxorum libros praeoptet, ab eisque cum praesenti sanae doctrinae periculo et non raro cum detrimento íidei, explicationem locorum quaerat, in quibus catholici ingenia et labores suos jamdudum optimeque collocarint. Licet enim heterodoxorum studiis, prudenter adhibitis, juvari interdum possit interpres catholicus, meminerit tamen, ex crebris quoque veterum documentis 4, incorruptum Sacrarum Litterarum sensum extra Ecclesiam neutiquam reperiri, neque ab eis tradi posse, qui verae íidei expertes, Scripturae, non medullam attingunt, sed corticem rodunt 5. Illud autem maximé optabile est et necessarium, ut ejusdem divinae Scripturae usus in universam theologiae influat disciplinam ejusque prope sit anima:ita nimirum omni aetate Patres atque preclarissiini quique tbeologi professi sunt et re praestiterunt. Nam quae objectum sunt íidei vei ab eo consequuntur, ex divinis potissime Litteris studuerunt asserere et stabilire; atque ex ipsis, sicut pariter ex divina traditione, nova haereticorum cornmenta refutare, catholicorum dogmatum rationem, intelligentiam, vincula exquirere. Neque id cuiquam fuerit mirum qui reputet, tani insignem locum inter revelationis fontes divinis Libris 1 Rufin. Hist. eccl. II. 9. — 2 S. Aug. c. Julián. II, 10, 37. — 3 De Gen. ad litt. I. VIII, c. 7, 13. — 4 Cfr. Clera. Alex. Strom. VII. 16; Orig. de princ. IV, 8; in Levit. hora. 4, 8; Tertull. de praescr. 15, seqq.; S. Hilar. Pict. in Matth. 13, 1. — 5 S. Greg. M. Morál. XX, D (al. 11.) LITT. CIRC. 1S93. 50