Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893

Index

194 —• deberi, ut nisi eorum studio usuque assiduo, nequeat theologia rite et pro dignitate tractari. Tametsi enim rectum est juvenes in Academiis et seholis ita praecipue exerceri ut intellectuin et scientiam dogmatum assequantur, ab articulis fidei argumentatione instituta ad alia ex illis, secundum normás probatae solidaeque philosophiae, concludenda; gravi tamen erudi­toque theologo minimé negligenda est ipsa demonstratio dogmatum ex Bibliorum auctorita­tibus ducta: „Non enim aeeipit (theologia) sua principia ab aliis seientiis, sed immediate a Deo per revelationem. Et ideo non aeeipit ab aliis seientiis, tamquam a superioribus. sed uti­tur eis tamquam inferioribus et ancillis." Quae sacrae doctrinae tradendae ratio praecepto­rem commendatoremque habét theologorum principem, Aquinatem 1: qui praeterea, ex hae bene perspecta christianae theologiae indole, docuit quemadmodum possit theologus sua ipsa principia, si qui ea forte impugnent, tueri: „Argumentando quidem, si adversarius aliquid concedat eorum, quae per divinam revelationem habentur; sicut per auctoritates sacrae Scripturae disputamus contra liaereticos, et per unum articulum contra negantes alium. Si vero adversarius nihil credat eorum quae divinitus revelantur, non remanet amplius via ad probandum articulos fidei per rationes, sed ad solvendum rationes, si quas inducit contra fldem — Providendum igitur. ut ad studia biblica convenienterinstructi munitique aggre­diantur juvenes; ne justam frustrentur spem, neu, quod deterius est, erroris discrimen incaute subeant, Rationalistarum capti fallaciis apparataeque specie eruditionis. Erunt autem optiine comparati. si, qua Nosmetipsi monstravimus et praeseripsimus via, philosophiae et theologiae institutionem, eodem S. Tlioma duce, religiose coluerint penitusque perceperint. Ita recte incedent, quum in re biblica, tum in ea theologiae parte quam positivam nominant, in utraque laetissime progressuri. Doctrinam catholicam legitima et sollerti sacrorum Bibliorum interpretatione pro­basse, exposuisse, illustrasse, múltúin id quidem est: altéra tamen, eaque tam gravis mo­menti quam operis laboriosi, pars remanet, ut ipsorum auctoritas integra quam validissime asseratur. Quod quidem nullo alio pacto plene licebit universeque assequi, nisi ex vivo et proprio magisterio Ecclesiae; quae per se ipsa, oh suam nempe admirábilem propagationem. eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis fecunditatem, oh catholicam unitatem, invictamque stabilitatcm, magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile 3. Quoniam vero divinum et infallabile magisterium Ecclesiae. in auctoritate etiam sacrae Scripturae consistit, hujus propterea fides saltem humana asserenda in primis vindicandaque est: quibus ex libris, tamquam ex antiquitatis probatissimis testibus, Christi Domini divinitas et legatio, Ecclesiae bierarchicae institutio, primátus Petro et successoribus ejus collatus, in tuto apertoque collocentur. Ad hoc pluri­mum sane conducet, si plures sint e sacro ordine paratiores, qui hac etiam in parte pro fide dimicent et impetus liostiles propulsent, induti praecipue armatúra Dei, quam suadet Aposto­lus 4. neque vero ad nova hostium arma et praelia insueti. Quod pulcre in sacerdotum offi­ciis sic recenset Ohrysostomus: ..Ingens adhibendum est studium ut Christi verbum liabitet in nobis abundanter 5: neque enim ad unum pugnae genus parati esse debemus, sed multiplex est bellum et varii sunt hostes; neque iisdem omnes utuntur armis, neque uno tantum modo nobiscum congredi moliuntur. Quare opus est, utis qui cum omnibus congressurusest,omnium 1 Summ. theol. p. I, q. I, a. 5. ad 2. — 2 Ibid. a. 8. — 3 Conc. Vat. sess. III. c. III. de fide. — 4 Eph. VI. 13, seqq. — 5 Cfr. Col. III, 16.

Next

/
Thumbnails
Contents