Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893

Index

— 189 — eus feeerunt. — Saeculo autem duodeeimo allegoricam Soripturae enarrationem bona cum laude plerique tractarunt: in eo genere S. Bernardus ceteris facile antecessit, cuius etiam sermones nihil prope nisi divinas Litteras sapiunt. — Sed nova et laetiora incrementa ex disciplina accessere Scholasticorum. Qui, etsi in germanam versionis latinae lectionem stu­duerunt inquirere, confectaque ab ipsis Correctoria biblica id pláne testantur, plus tamen stu­dii industriaeque in interpretatione et explanatione collocaverunt. Composite enim dilucide­que, nihil ut melius antea, sacrorum verborum sensus varii distincti; cujusque pondus in re theologica perpensum; deflnitae librorum partes, argumenta partium; investigata scripto­rum proposita: explicata sententiarum inter ipsas necessitudo et connexio: quibus ex rebus nemo unus non videt quantum sit luminis obscurioribus locis admotum. Ipsorum praeterea de Scripturis lectani doctrinae copiain admodum produnt, tum de theologia libri, tum in eas­dem commentaria; quo etiam nomine Thomas Aquinas inter eos habuit palmam. — Post­quam vero Clemens V. decessor Noster Athenaeum in Urbe et celeberrimas quasque studiorum Universitates litterarum orientalium magisteriis auxit, exquisitius homines nostri in nativo Bibliorum codice et in exemplari latino elaborare coeperunt. Revecta deinde ad nos erudi­tione Graecorum multoque rnagis arte nova libraria feliciter inventa, cultus Soripturae san­ctae latissime accrevit. Mirandum est enim quam brevi aetatis spatio multiplicata praelo sacra exemplaria, vultjata praecipue, catholicum orbem quasi compleverint: adeo per id ipsum tempus, contra quam Ecclesiae liostes calumniantur, in honore et amore erant divina volumina. — Neque praetereundum est, quantus doctorum virorum numerus, maximé ex religiosis familiis, a Viennensi Concilio ad Tridentinum, in rei biblicae bonum provenerit: qui et uovis usi subsidiis et variae eruditionis ingeniique sui segetem conferentes, non modo auxerunt congestas majorum opes, sed quasi munierunt viam ad praestantiam subsecuti saeculi, quod ab eodem Tridentino effluxit, quum nobilissima Patrum aetas propemodum rediisse visa est. Nec enim quisquam ignorat, Nobisque est memoratu jucundum deces­sores Nostros, a Pio IV. ad Olementem VIII. auctores fuisse ut insignes illae editiones adornarentur versionum veterum. Vulgatae et Alexandrinae; quae deinde. Sixti V. ejus­demque Olementis jussu et auctoritate, emissae, in communi usu versantur. Per eadem autem tempóra, notum est, quum verisones alias Bibliorum antiquas, tum polyglottas Antuerpiensem et Parisiensem. diligentissime esse editas, sincerae investigandae senten­tiae peraptas: nec ullum esse utriusque Testamenti librum, qui non plus uno naetus sit bonum explanatorem, neque graviorem ullam de iisdem rebus quaestionem, quae non multorum ingenia fecundissime exercuerit: quos inter non pauci, iique studiosiores Ss. Patrum, nomen sibi fecere eximium. Neque, ex illa demum aetate, desiderata est nostro­rum sollertia ; quum clari subinde viri de iisdem studiis bene sint meriti, sacrasque Lit­teras contra rationalismi commenta, ex philologia et finitimis disciplinis detorta, simili argumentorum genere vindicarint. — Haec omnia qui probe ut oportet considerent, dabunt profecto, Ecclesiam, nec ullo unquam providentiae modo defuisse, quo divinae Soripturae fontes in filios suos salutariter derivaret, atque illud praesidium, in quo divinitus ad ejusdem tutelam decusque locata est, retinuisse perpetuo omnique studiorum ope exor­nasse, ut nullis externorum hominum incitamentis eguerit, egeat. Jani postulat a Nobis instituti consilii ratio, ut (piae his de studiis recte ordinan­dis videantur optima, ea vobiscum communicemus, Venerabiles Fratres. Sed principio quale adversetur et instet hominum genus, quibus vei artibus vei armis confidant, interest

Next

/
Thumbnails
Contents