Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893
Index
utique hoc loco recognoscere, — Scilicet, ut antea cum iis praecipue res fűit qui privato judicio freti, divinis traditionibus et magisterio Ecclesiae repudiatis, Scripturam statuerant unicum revelationis fontem supremumque judicem fidei; ita nunc est cum Rationalistis, qui eorum quasi filii et heredes, item sententia innixi sua, vei has ipsas a patribus acceptas christianae fidei reliquias prorsus abjecerunt. Divinam enim vei revelationem vei inspiratiouem vei Scripturam sacrain. omnino ullam negant. neque alia prorsus ea esse dictitant, nisi hominum artificia et commenta: illas nimirum, non veras gestarum rerum narrationes, sed aut ineptas fabulas aut históriás mendaces: ea, non vaticina et oracula, sed aut confictas post eventus praedictiones aut ex naturali vi praesensiones; ea, non veri nominis miracula virtutisque divinae ostenta, sed admirabilia quaedam, nequaquam naturae viribus majora, aut praestigias et mythos quosdam: evangelia et scripta apostolica aliis pláne auctoribus tribuenda. — Hujusmodi portenta errorum, quibus sacrosanctam divinorum Librorum veritatem putant convelli, tamquam decretoria pronuntiata novae cujusdam scientiae liberae, obtrudunt: quae tamen adeo incerta ipsimet habent, ut eisdem in rebus crebrius immutent et suppleant. Quum vero tani impie de Deo, de Ohristo, de Evangelio et reliqua Scriptura sentiant et praedicent, non desunt ex iis qui theologi et christiani et evangelici haberi velint, et honestissimo nomine obtendant insolentis ingenii temeritatem. His addunt sese consiliorum participes adjutoresque e ceteris disciplinis 11011 pauci, quos eadem revelatarum rerum intolerantia ad oppugnationem Bibliorum similiter trahit. Satis autem deplorare 11011 possumus, quam latius in dies acriusque haec oppugnatio geratur. Greritur in eruditos et graves homines, quamquam illi non ita difficulter sibi possunt cavere; at maximé contra indoctorum vulgus omni consilio et arte infensi hostes nituntur. Libris, libellis, diariis exitiale virus infundunt; id concionibus, id sermonibus insinuant; omiiia jam pervasere, et multas tenent, abstractas ab Ecclesiae tutela, adolescentium scholas, ulti credulas mollesque mentes ad contemptionem Scripturae, per ludibrium etiam et scurilles jocos, depravant inisere. — Ista sunt, Venerabiles Fratres, quae commune pastorale studium permoveant, incendant; ita ut huic novae falsi nominis scientiae 1 antiqua illa et vera opponatur, quam a Ohristo per Apostolos accepit Ecclesia, atque in dimicatione tanta idonei defensores Scripturae sacrae exurgant. Itaque ea prima sit cura, ut in sacris Seminariis vei Academiis sic omnino tradantur divinae Litterae, quemadmodum et ipsius gravitas disciplinae et temporum necessitas admonent. Cujus rei causa, nihil profecto debet esse antiquius magistrorum delectione prudenti: ad hoc enim munus non homines quidem de multis, sed tales assumi oportet, quos niagnus amor et diuturna consuetudo Bibliorum, atque opportunus doctrinae ornatus commendabiles faciat, pares offlcio. Neque minus prospiciendum mature est, horum postea locuni qui sint excepturi. Juverit idcirco, ubi commodum sit. ex aluninis optimae spei, theologiae spatium laudate emensis, nonnullos divinis Libris totos addici. facta eisdem plenioris cujusdam studii aliquandiu facultate. Jta delecti institutique doctores, commissum munus adeant fidenter: in quo ut versentur optime et consentaneos fructus educant, aliqua ipsis documenta paulo explicatius impertire piacet. — Ergo ingen iis tironum in ipso studii limine sic prospiciant, ut judicium in eis, aptum pariter Libris divinis tuendis atque arripiendae ex ipsis sententiae, conforment sedulo et excolant. Huc pertinet tractatus de introductione, ut 1 Tini. VI. 20.