Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893
Index
— 188 — putandaest; sed. quoniam sunt ab ipso Spiritu Sancto dictati. resque gravissimas continent multisque partibus reconditas et diffieiliores, ad illas propterea intelligendas exponendasque semper ejusdem Spiritus ..indigenius adventu 1", hoc est lumine et gratia ejus: quae sane. ut divini Psaltae frequenter instat auctoritas, humili sunt precatione imploranda, sanctimonia vitae custodienda. Praeclare igitur ex his providentia excellit Ecclesiae, quae. ne caelestis Hle sacrorum Librornm thesaurus, quem Spiritus Sanctus summa Uberalitate hominibus tradidit, negle.ctus jaceret-", optimis semper et institutis et legibus cavit. Ipsa enim constituit, non solum ínagnain eorum partém ab omnibus suis ministris in quotidiano sacrae psalmodiae officio legendám esse et mente pia considerandam, sed eorumdem expositionem et interpretationem in ecclesiis cathedralibus, in monasteriis, in conventibus aliorum regularium, in quibus studia commode vigere possint, per idoneos viros esse tradendam; diebus autem saltem dominicis et festis solemnibus fideles salutaribus Evangelii verbispasci, restricte jussit 3. Item prudentiae debetur diligentiaeque Ecclesiae cultus ille Scripturae sacrae per aetatem omnein vividus et plurimae ferax utilitatis. — In quo. etiam ad firmanda documenta hortationesque Nostras, juvat commemorare quemadmodum a religionis christianae initiis. quotquot sanctitate vitae rerumque divinarum scientia floruerunt, ii sacris in Litteris multi semper assiduique fueriut. Proximos Apostolorum discipulos. in quibus Olementem Romanum, Ignatiuin Antioclienum, Polycarpum, tum Apologetas, nominatim Justinum et Irenaeum, videmus epistolis et libris suis, sive ad tutelam sive ad commendationem pertinerent catholicorum dogmatum, e divinis maximé Litteris fidem, robur. gratiam omnein pietatis arcessere. Scholis autem catecheticis ac theologicis in multis sedibus episcoporum exortis, Alexandrina et Antiochena celeberrimis, quae in eis habebatur institutio, non alia prope re, nisi lectione, explicatione, defensione divini verbi scripti continebatur. Inde plerique prodierunt jPatres et scriptores, quorum operosis studiis egregiisque libris consecuta tria circiter saecula ita abundarunt. ut aetas biblicae exegeseos aurea jure ea sit appellata. — Inter orientales principem locuni tenet Origenes, celeritate ingenii et laborum constantia admirabilis, cujus ex plurimis scriptis et immenso Hexaplorum opere deinceps fere omnes hauserunt. Adnumerandi plures, qui hujus disciplinae fines amplificarunt: ita, inter excellentiores túlit Alexandria Olementem, Cvrillum; Palestina Eusebium, Cyrillum alterum: Cappadocia Basilium Magnum, utrumque Gregorium, Nazianzenum at Nyssenum; Antiochia Joannem illum Chrysostoinum, in quo huius peritia doctrinae cum summa eloquentia certavit. Neque id praeclare minus apud occidentales. In multis qui se admodum probavere, clara Tertulliani et Cypriani nomina. Hilarii et Ambrosii. Leonis et Gregorii Magnoruni: clarissirna Augustini et Hieronynii: quorum altér mire acutus extitit in perspicienda divini verbi sententia, uberrimusque in ea deducenda ad auxilia catholicae veritatis, altér a singulari Biblioruni scientia magnisque ad eorum usum laboribus. nomine Doctoris maximi praeconio Ecclesiae est honestatus. — Ex eo ternpore ad undecimum usque saeculum, quamquam huiusmodi contentio studioruni non pari atque antea ardore ac fructu viguit, viguit tamen, opera praesertim hominum sacri ordinis. Curaverunt enim, aut quae veteres in liac re fructuosiora reliquissent deligere, eaque apte digesta de suisque aucta pervulgare, ut ab Isidoro Hispalensi, Beda, Alcuino factum est in primis; aut sacros codices illustrare glossis, ut Valafridus Strabo et Anselmus Laudunensis, aut eorumdem integritati novis curis consulere, ut Petrus Damianus et Lafran1 S. Hier. in M ich. 1,10. — 2 Cone. Trid. sess. V. decret. de reform. 1. — 3Ibid. 1—2.