Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893

Index

conformatione et disciplina quaeratur, larga indidem et optima subsidia habituri sunt viri apostoliéi: plena sanctitatis praescripta, suavitate et vi condita hortamenta, exempla in omni virtutum genere insignia; gravissima accedit, ipsius Dei nomine et verbis, prae­miorum in aeternitatem promissio, denunciatio poenarum. Atque haec propria et singularis Scripturarum virtus, a divino afflatu Spiritus Sancti profecta, ea est quae oratori sacro auctoritatem addit, apostolicam praebet dieendi libertatem, nervosam victricemque tribuit eloquentiam. Quisquis enim divini verbi spiritum et robur eloquendo refert, ille, non loquitur in sermone tnnturn, sed et in virtute rt in Spiritii Sancto et in pfenitudine multa Quamobrem ii dieendi sunt praepostere impro­videque facere, qui ita conciones de religione habent et praecepta divina enuntiant, nihil ut fere afferant nisi humanae scientiae et prudentiae verba, suis magis argumentis quam divinis innixi. Istorum scilicet orationem, quantumvis nitentem luminibus, languescere et frigere necesse est, utpote quae igne creat sermonis Dei eamdemque longe abesse ab illa, qua divinus sermo pollet virtute: Vicus est enim sermo Dei et ef'ficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus 3. Quamquam, hoc etiam prudentioribus assentiendum est. inesse in sacris Litteris mire variam et uberem magnisque dignam rebus eloquentiam: id quodAugustinus pervidit diserteque arguit 4.atque res ipsa eonfirmat praestantissimorum in oratoribus sacris, qui nomen suum assiduae Híblio­rum consuetudini piaeque meditationi se praecipue debere, grati Deo afíirmarunt. Quae omnia Ss. Patres cognitione et usu quum exploratissima haberent, nunquam cessarunt in divinis Litteris earumque fructibus collaudandis. Eas enimvero crebris locis appellant vei thesaurum locupletissimum doctrinarum caelestium 5. vei perennes fontes salu­tis < ;. vei ita proponunt quasi prata fertilia et amoenissimos hortos, in quibus grex domi­nicus admirabili modo reíiciatur et delectetur 7. Apte eadunt illa S. Hieronymi ad Nepo­tianum clericum: „Divinas Scripturas saepius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur: disce quod doceas .... sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus sit 8"; convenitque sententia S. Gregorii Magni, quo nemo sapientius pastorum Ecclesiae deseripsit numera: „Necesse est. inquit, ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant 9". — Hic tamen libet Augustinum admonentem inducere, „Verbi Dei inanem esse forinsecus praedicatorem, qui non sit intus auditor 1 0'-, eumque ipsuni Gregorium sacris concionatoribus praecipientem, „ut in divinis sermonibus, prius<|uarn aliis eos proferant, semetipsos requirant, ne insequentes alioruin t'acta se deserant 1Sed hoc jam, ab exemplo et documento Christi, qui coepit facere et docere, vox apostolica late praemonuerat, non nnuni allocuta Timotheum, sed omneni clericorum ordinem. eo man­dato: Attende tibi et doctrinae, insta in illis; hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiuntSalutis profecto perfectionisque et propriae et alienae eximia in sacris Litteris praesto sunt adjumenta, copiosius in Psalmis celebrata: iis tamen, qui ad divina eloquia, non solum mentem afferant docilem atque attentam, sed integrae quoque piaeque habitum voluntatis. Neque enim eorum ratio librorum similis atque communiuni 1 I. Thes. I, 5. — a Jerem. XXIII, 29. — 3 Hebr. IV, 13. — 4 De doetr. clir. IV, 6.7. — " S. Chrys. in Gen. honi. 21, 2; honi. 60, 3; S. A ug. d c discipl. chr. 2. — " S. Athan. ep. fest. 39. — 7 S. Aug. senn. 26, 24; S. Ambr. in Ps. CXVIII, serra. 19, 2. — 8 S. Hier. de v11. cleric. ad Nepot. — 9 S. Greg. 31., Hegül. past.II, 11 (al. 22); Morál. XVID, 26 (al. 14.) — " S. Aug. Ser m. 179. 1. — 1 1 S. Greg. M , Regül. past. III. 24 (a I. 48). — 1 2 I.Tim.IV, 16. 49*

Next

/
Thumbnails
Contents