Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893
Index
dam ampliorem. At vero, qui eorum operám atque fructus merito collaudamus, facere tamen non possumus quin ceteros etiam, quorum sollertia et doetrina et pietas optime hac in re pollicentur, ad eamdem sancti propositi laudem vehementer hortemur. Optamus nimirum et cupimus, ut plures patrocinium divinarum Litterarum rite suscipiant teneantque constanter: utque iIli potissime, quos divina gratia in sacrum ordinem vocavit, maiorem in dies diligentiam industriamque iisdem legendis. mediíandis. explanandis, quod aequissimum est. impendant. Hoc enimvero studium cur tantopere commendandum videatur, praeter ipsius praestantiam atque obsequium verbo Dei debitum. praecipua causa inest in multiplici utilitatum genere, quas inde novimus manaturas, sponsore certissimo Spiritu Sancto: Omnis Scriptura dirinitus inspirata, utilis est ad docendvm. ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo I)ei ad omne opus bonum instructus Tali sane consilio Scripturas a Deo esse datas hominibus, exempla ostendunt Christi Domini et Apostolorum. Ipse enim qui „miraculis conciliavit auctoritatem, auctoritate meruit íidem, fíde contraxit multitudinem 2", ad sacras Litteras, in divinae suae legationis munere, appellare consuevit: nam per occasionem ex ipsis etiam sese a Deo missum Deumque deciarat; ex ipsis argumenta petit ad discipulos erudiendos, ad doctrinam confirmandani suam ; earumdem testimonia et a calumniis vindicat obtrectantium, et Sadclucaeis ac Pharisaeis ad coarguendum opponit, in ipsumque Satanam, impudentius sollicitantem, retorquet; easdemque sub ipsum vitae exitum usurpavit, explanavitque discipulis redivivus, usque dum ad Patris glóriáin ascendit. — Eius autem voce praeceptisque Apostoli conformati. tametsi dabat ipse signa et prodigia fteri per manus eorum 3, magnam tamen efficacitatem ex divinis traxeruntLibris, ut ehristianam sapientiam late gentibus persuaderent, ut Judaeorum pervicaciam frangerent, ut haereses eomprimerent erumpentes. Id apertum ex ipsorum concionibus, in primis Beati Petri, quas, in argumentum firmissimum praeseriptionis novae, dictis veteris Testamenti fere <3ontexuerunt: idque ipsum patet ex Matthaei et Joannis Evangeliis atque ex Catholicis, quae vocantur, epistolis ; luculentissime vero ex ejus testimonio qui „ad pedes Gamalielis Legem Movsi et Prophetas se didicisse gloriatur, ut armatus spiritualibus telis postea diceret confidenter: Anna militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo 4". — Per exempla igitur Christi Domini et Apostolorum omnes intelligant, tirones praesertim militiae sacrae, quanti faciendae sint divinae Litterae, et quo ipsi studio qua religione ad idem veluti armamentarium accedere debeant. Nam catholicae veritatis doctrinam, qui habeant apud doctos vei indoctos tractandam, nulla uspiam de Deo. summo et perfectissimo bono, deque operibus glóriám caritatemque ipsius prodentibus, suppetet eis vei cumulatior coj)ia vei amplior praedicatio. De Servatore autem humani generis nihil uberius expressiusque quam ea. quae in universo habentur Bibliorum contextu ; recteque affinnavit Hieronymus, „ignorationem Scripturarum esse ignorationem Christi 5": ab illis nimirum extat, veluti viva et spiráns, irnago ejus, ex (pia levatio maloruni, cohortatio virtutum. amoris divini invitatio miriíice prorsus ditfunditur. Ad Ecclesiam vero quod attinet, institutio, natura. munera, charismata ejus tam crebra ibidem mentione occurrunt, tani multa pro ea tarnque firma prompta sunt argumenta, idem ut Hieronymus verissime edixerit: „Qui sacrarum Scripturarum testimoniis roboratus est, is est propugnaculum Ecclesiae 6". Quod si de vitae morumque 1 II. Tim. III. 16—17. — 2 S. Aug. de util. ered. XIV, ?,2. — 3 Act. XIY, 3. — 4 S. Hier. de studio Script. ad Paulin. e p. LIK, 3. — 3 In Is. Prol. — c In Is. XIV, 12.