Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893

Index

— 185 — XXXVIII. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISC0P1S ET EPISOOPIS UNIVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDIOTIONEM. rovidentissimus Deus, qui humánum genus, a<Imirabili caritatis consilio, ad eonsor­tium naturae divinae principio evexit. dein a eommuni labe exitioque eduetum, in pristinam dignitatem restituit, hoe eidem propterea contulit singulare praesidium, ut arcana divinitatis, sapientiae, miserieordiae suae supernaturali via patefaceret. Licet enim in divina revelatione res quoque comprehendantur quae humanae rationi inaccessae non sunt, ideo hominibus revelatae, ut ab omnibus expedite. firma certitudine et nullo admixto errore cognosei possint, non hac tamen de causa revelatio absolute nccessaria dicenda rst, sed quia Deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supematuralem. 1 Quae supernaturalis revelatio, secundum unirersalis Ecclesiae fedem, continetur tum in sine seripto traditionibus, tum etiam in libris scriptis, qui appellantur sacri et canonici, eo quod Spiritu Sancto inspirante conscripti, Deum liabent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt. 2 Hoc sane de utriusque Testamenti libris perpetuo tenuit palamque professa est Ecclesia: eaque cognita sunt gravissima veterum documenta, quibus enuntiatur, Deum, prius per prophetas, deinde per seipsum, postea per apostolos locutum. etiam Scripturam condidisse, (piae canonica nominatur 3 eamdemque esse oracula et eloquia divina 4, litteras esse, humano generi longe a patria peregri nan ti a Patre caelesti datas et per auctores sacros transmissas f t. Iám, tanta quum sit praestantia et dignitas Scripturarum, ut Deo ipso auctore confectae, altissima eiusdem mysteria, consilia, opera complectantur, illud consequitur, eam quoque partém sacrae tbeologiae, quae in eisdem divinis Libris tuendis interpretandisque versatur, excellentiae et utilitatis esse quam maximae. — Nos igitur. quemadmodum alia ([uaedam disciplinarum genera, quippe quae ad incrementa divinae gloriae humanaeque salutis valere plurimum posse viderentur, crebris epistolis et cohortationibus provehenda, non sine fructu, Deo adjutore, curavimus, ita nobilissimum hoc sacrum Litterarum studium exeitare et commendare, atque etiam ad temporam necessitates congruentius dirigere jamdiu apud Nos cogitamus. Movemur nempe ac prope impellimur sollicitudine Apostoliéi muneris, non modo ut hunc praeclarum catholicae revelationis fontem tutius at(|iie uberius ad utilita­tem dominici gregis pátere velimus, verum etiam ut eumdem ne patiamur ulla in parte vio­lari. ab iis qui in scripturam sanctam, sive impio ausu invehuntur aperte, sive nova quae­dam fallaciter imprudenterve moliuntur. — Non sumus equidem nescii, Venerabiles Fratres, haud paucos esse e catholicis, viros ingenio doctrinisque abundantes, qui ferantur alacres ad divinorum Librorum vei defensionem agendam vei cognitionem et intelligentiam paran­1 Conc. Vat. sess. III. cap. TI. de revei. — 2 Iliid. — 3 S. Aug. de civ. Dei. XI. 3. — 4 S. Clem. Rom. I ad Cor. 45; S. Polycarp. ad Phil. 7; S. íren. e. haer. II. á8, 2. — 5 S. Chrys. in Gen. honi. 2, 2: S. Aug. in Ps. XXX, serm. 2. 1 : S. Greg. M. ad Theod. ep. IV, 31. i.irr. C[RC. 1893. 49 Nr. 3732. Litterae Ency­clicae Ss. Do­mini Jíostri Leonis Papae XIII. de stu­diisSeripturae Saerae.

Next

/
Thumbnails
Contents