Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892

Index

— 94 — Fortes quidern atque experientes viri, cum ante Ohristophorum Oolumbum turn postea, numerantur non pauci, qui ignotas terras, ignotiora maria pertinaci studio exqui­sierint. Quorum memóriám fama hoininum, beneficiorum memor, iure praedicabit, pro­pterea quod scientiarum atque humanitatis propagavere fines, communemque prosperitatem auxere: idque non levi negotio, sed per summám animi contentionem, nec raro per summa pericula. — Est tamen, quod bos inter atque eum, de quo loquimur, magnopere differat. Yidelicet haec praecipue nota Oolumbum distinguit, quod emetiendo remetiendoque im­mensa Oceani spatia, maius quiddam atque altius quain ceteri, petebat. Non quod nihil ille moveretur honestissima cupiditate sciendi, beneque de hoininum societate merendi, nec quod glóriáin contemneret, cuius acriores in magnis pectoribus solent esse morsus, aut spem utilitatum suarum funditus aspernaretur: vermn prae his humanis rationibus univer­sis longe in ilio ratio valuit religionis avitae, quippe quae sine ulla dubitatione et eam men­tem voluntatemque homini dedit, et in summis saepe difflcultatibus constantiam cum sola­tio praebuit, Hanc enitn praecipue sententiam atque hoc propositum eius insedisse animo constat : aditum Evangelio per novas teri'as novaque maria patefacere. Id quidem parum verisimile videri eis poíest, qui in lianc rerurn naturam, quae percipitur sensibus, cogitatione omni curaque contracta, recusant intueri niaiora. Sed contra in maximis ingeniis hoc fere existit, ut maiint altius assurgere : sunt eniin ad con­cipiendos divinae fidei instinctus afflatusque optime omniurn comparata. Certe studium naturae cum religionis studio Oolumbus coninnxerat, atque haustis ex intima üde catliolica praeceptis mentem conformarat. Hac de causa cum ex astronomica disciplina et veterum monumentis comperisset, trans noti orbis terininos magna terrarum spatia etiam in occi­dentem pátere, nuili hominum ad eam diem explorata, obversabatur animo multitudo ingens, miserandis circumfusa tenebris, vesanis ritibus ac deorum inanium superstitionibus implicita. Miserum agresti cultu ferisque moribus vivere: miserius carere notitia rerum maximarum, atque in unius veri Dei ignoratione versari. Haec igitur apud animum suum agitans, primurn omnium oxpetivit, christianum nomen, christianae beneficia caritatis in Occidentem extendere: quod tota rei gestae história abunde comprobatur. Sane cum a Ferdinando et Isabella Hispániáé regibus primurn pétiit, rem suscipere ne gravarentur, pláne exponit causam, fore ut ipsorum glória ad immortalitatem cresceret, si nomen ac doctri­nam Jesu Ohristi inferre in regiones tam longe dissitas instituissent. Nec multo serius com­pos votorum factus, contendere se a Beo testatur, ut reges divina eius ope gratiaque velle pergant novas oras nova Utóra Evangelio imbuere. Ab Alexandro VI. Pontiflce maximo viros apostolicos maturat per litteras petere. in quibus ea est sententia: sacrosanctum Iesu Christi nomen et Evangélium quam latissime disseminare me aliquando posse, Beo adiutore, confido. Atque efferebatur, putamus gaudio, cum Raphaeli Sanchesio primurn ab India redux Olisi­pone scriberet, agendas Beo immortales gratias, quod sibi successus tam prosperos benigne dedisset: gaudere ac triuniphare Iesum Christum in terris aeque ac in caelis oportere, proxima iam gentium innumerabilium, quae antea ad interitum ruerunt, salute. Quod si Ferdinando et

Next

/
Thumbnails
Contents