Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892

Index

- 98 XVI. VENERABILIBUS FRATRIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS EX HISPANIA, ITALIA ET ÜTEAQUE AMERICA LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALCJTEM ET APOSTOLIOAM BENEDICTIONEM. Quarto abeunte saeculo. postea quam homo Ligur ad ignotas trans Oeeanum Atlan­ticum oras, Deo auspioe, priinus appulit, gesliunt homines et memóriám rei grata reeorda­datione oelebrare et auctorem extollere. Nec sane facile reperietur, quae permoveat animos studiaque inflammet, causa ulla dignior. Res enim per se omnium est, quas ulla aetas unquam ab hominibus effectas vidit, maxima et pulcberrima: is vero qui fecit, pectoris ingeniique magnitudine post natos homines cutn paucis comparandus. Eius opera, ex inex­plorato Oceani sinu altér emersit orbis: centena mortalium millia ex oblivione et tenebris in eommunem huinani generis societatem restituta, ex fero cultu ad mansuetudinem atque liumanitatem traduota; quodque est longe maximum, eorutn oommunicatione bonorum, quae Jesus Christus peperit, ad vitám sempiternam ab interitu revocata. — Európa qui­dem, subitae rei novitate et miraculo tunc attonita, quid Columbo debeat, sensim postea cognovit, cum nimirum deductis in Americam coloniis, commeatu assiduo, mutatione offi­ciorum, dandis accipiendisque mari rebus, ad naturae cognitionem, ad communes oopias, ad opes incredibilis est aeoessio facta, unaque simul Európáéi nominis mire crevit auctori­tas. — In hac igitur tani inultiplioi signiflcatione honoris, atque in hoc velut conoentu gra­tulantium, omnino silere non deoet Ecclesiam, quippe quae more atque instituto suo, quid­quid usquam honestum ao Iaudabile videatur, probat libens ac provebere nititur. Honores illa quidem singulares et maximos reservat praestantissimis in genere morum virtutibus, qua saluti aeternae animorum cohaerent: non idoiroo tamen spernit aut parvi aestimat ceterum genus: immo vero magna voluntate favere honoremque semper habere consuevit egregie de civili hominum eoniunctione meritis atque immortalitatem apud posteros con­secutis. Mirabilis enim Beus est maximé in sanctis suis: sed divinae virtutis eius in iis quo­que apparent impressa vestigia, in quibus eluceat vis quaedam animi ao mentis excellens, quia non aliunde in homines lumen ingenii atque excelsitas animi, nisi a parente et pro­creatore Deo proíieiscuntur. Sed praeterea alia est causa, eademque prorsus singularis, quamobrein recolendum nobis memori gratulatione putemus immortale factum. Nimirum Columbus noster est : quandoquidem si paulisper spectetur qua potissimum causa consilium cepit tenebrosum mare conquirere, et qua ratione consilium conatus est exequi, dubitari non potest, pluri­rnum in re suscipiencla perflciendaque potuisse fldem catholicam, ita ut non parum hoc etiam nomine universum hominum genus debeat Ecclesiae. LIT 1'. CIRC. 1892. 22 Nr. 2570. Epistola San­etissimi Do­mini Nostri Leonis Papae Xni. de Chri­stophoro Co­lumbo.

Next

/
Thumbnails
Contents