Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892

Index

— 36 — causam habentes : ea quae ciroa generálom legis quadragesimalis observantiam, circa dispensationes dandas atque petendas, harurn item conditiones in hao Arcliidioecesi annis praeteritis statuta in spiritu S. Ecclesiae fuere, repeto fideliterque observari volo. Laudabilis est Oleri Dioecesium quarumdam etiam in Hungaria consvetudo, ut sub quotidiano in Quadragesima Missae Sacriíioio perieopa Evangelii diei linguá verna­culá legatur. populoque prout opportunum fuerit explicetur. Quod praescribere quidem nolo, zelo tamen bonorum meorum Comininistrorum maiorem in modum commendo. Rem porro aedifieationi fidelium suorum summe proflouam facient illi Ouriones, qui feriis sextis ad vesperam, praesertim ibi ubi peculiares sacri sermones Quadragesi­males, certis utique pietatis actibus iuncti non habentur, devotionem de passione Domini eum Litaniis concernentibus asservabunt. Praescripto autem archi-dioeoesano respondebunt S. Ouriones, dum una vice, tem­pore et loco opportunis, a Decano defigendis, per Districtus congregabuntur, ut communi­bus pietatis et poenitentiae operibus, sacrá adhortatione et pia lectione refecti sacra exo­mologesi expientur, et ad epulas Agni coelestis simul et publice pro populi etiam íidelis aedi­ficatione aceedant. Quoad s. ieiunii et abstinentiae legem vero volo, ut serventur ea, quae aeque iam ante­hac praesoripta sequentibus iterum ineulcantur. In una legis quadragesimalis parte, intelligo ieiunium seu unieam refectionem, nulla conceditur dispensatio sive relaxatio ; proinde ad observandum ieiunium omnes ac singuli tenentur, qui per aetatem, aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves omnino labores aliasque a Oonfessariis expendendas rationes non excusantur. Demtis itaque diebus Domini reliquö omni tempore semel nonnisi dietim ad satieta­tem comedere licet. Quod vero adtinet ad aliam legis partém seu abstinentiam ab esu carnium: cum omnibus et singulis Archi-Dioecesis meae fidelibus, Saoerdotibus quoque et Religiosis — si lii specialibus Ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur — dispen­sando indulgeo, ut carnibus per Quadragesimam vesci possint, omnibus diebus usque Dominicam Paltnarum inclusive — praeter ferias quartas, sextas item et sabbata; his enim diebus et ieiunium et abstinentia stricte observanda sunt, nec conceditur, nisi esus ovorum et lacticiniorum, eő suapte intellectő, quod nulla dispensatarum dierum carnes cum piscibus permiscere liceat, quod item dispensatis diebus (praeter Dominicos) nonnisi semel in die carnibus vesci integrum sit. Uberior dispensatio suffícientes ob rationes per parochos laicis solum fidelibus tribui poterit, — Clericis et Religiosis vero nonnisi per Ordinariatum. Opto autem, ut D. Ouriones genuinum legis ecclesiasticae de ieiunio spiritura fídeli populo in s. sermonibus ÍSUÍS explicent, quidque in illa essentiale sit et minus principale, explanent et bene circa legem abstinentiae et ieiunii datae superius relaxationis sensum interpretentur. insimul ad id monita dantes, ut hoc sacro tempore quisque maximum stu­deat observare ieiunium, illud nempe, quod consistit in abstinentia a peccatis. „Nunc est

Next

/
Thumbnails
Contents